681
8
PHILIATRO LECTORI.
brio expositos viderem. Tum huic meo errori astipu¬
labatur ipsa Philosophia, adolescentiae praelecta. Ni¬
mirum quod Logica, Physica, & Metaphysica Scho¬
larum, non sint illa Philosophia, propter quam, Pytha¬
goras paucos duntaxat, melioris succi discipulos, in¬
struendos assumsit olim, sibi, plurium annorum silen¬
tio, sccretoque sacramento, de vinctos, se neminem
unquam, quicquam illorum, quae ibi audierant, de¬
claraturos. Suspicabar enim, potius ibidem Pyrote¬
chniae tradita praeludia, quàm scientiae illius, quam
Galenus, hellenico multiloquio pandit. Siquidem &
dudum ante Pythagoram, quísque consueverat per
Hieroglyphica, in templis fideliter adnotare, quaecun¬
que suis profuerant. Id namque tanta necessitas,
tamque intestina colamitas, convicerant, ut absque
invidia, sic posteris traderentur. Cum igitur ars Me¬
dendi, apud me, in vilipendium rueret, incidi in
textum sacrum, saepius lectum, nunquam tamen in¬
tellectum. Videlicet, quod Altissimus, creasset Medi¬
cum, eumque honorari mandasset, propter sui neces¬
sitatem. In quo statim deprehendi: I. Quod ille, qui
omnia creavit, se tamen singulariter glorietur Medi¬
ci Creatorem. 2. Quod propter sui gloriam, bonita¬
tis emanationem, ad infirmorum necessitates, sub¬
ventionem, & auxilia, adeoque per Medicum, Al¬
tissimus placari velit, restituendo ablatam sanita¬
tem. 3. Quod is, cui debetur omnis honos, & gloria,
praeceperit, solos parentes, & à se creatos Medicos,
honorari: quasi Medicus, aliquid patrizantis habe¬
ret. 4. Dein, in mea virilitate, non parum, diu no¬
ctuque anxius, inquisivi, quisnam ille felix esset,
quem Altissimus, ab aeterno destinavit, elegit, &
creavit in Medicum, atque hinc quoque honorari
praecepit? An forte esset is ille, qui, per lectis Institu¬
tionibus, & aliquot classicis authoribus, emensus¬
que