681
9
PHILIATRO LECTORI.
que in Academia solidum triennium, tandem per di¬
sputationes, & examina, à Professoribus, candidatus
emitteretur, tam seculari, quam ecclesiastico jure
admissus? Num vero ille, qui eodem iam Medici ti¬
tulo, consenuisset sub lege aliona, plenus interim an¬
norum, experimentorum, & nummorum? Tum sta¬
tim respexi, quod infirmus egeret Medico, quem
Altissimus creavit, plenis instructo numeris: quod¬
que sanus, non indigeret Medico astante, qui culinae
praeesset, numeraret buccellas, & diaetae regulas prae¬
scriberet. (Plura de honore Medicis debito, posthac
invenies sub historia Duelech.) Consideravi ex al¬
tera parte: Quod unguentarius, conficeret pi¬
gmenta suavitatis: nec consumarentur opera ejus:
nec esset medicamentum exterminii in terris. Quod
sonat, verum Medicum, omnes morbos aequa falce
demetere, nec esse morbos penes ipsum, incurabiles. In¬
signe sane discrimen inter Medicum, quem creavit
Altissimus, & illum, quem crearunt Academiae, per
doctrinam Gentilium. Actutum mihi se obtulit, im¬
mensus incurabilium catalogus: quasi probis, nil esset
solicitus Altissimus; aut tales aegri, non essent mor¬
bidi. Vtpote, pro quorum necessitate, nec Medicum,
nec Medicinam, in Academiis creasset. Siquidem isti,
ne dum hujusmodi, infirmos, conjiciunt in de¬
sperationem: verum etiam, quotquot sponte non si¬
lent morbi, desperatis adnumerant: Imo quartanam,
quaque in annos, radices stabiles servant, sponta¬
neoque plerumque naturae tadio terminantur, repu¬
tant incurabiles. Ac nisi morbi reliqui, ultimo ad
metam decurrant, omnes profectò, ex aequo adderen¬
tur incurabilibus. Plerique namque, dentis dolorem
auferre nesciunt, nisi per evulsionem ejus. Sic for¬
tassis, idem in veteri Cephalalgia, capitis ablatio¬
nem, pro sanitate, imperarent, si sospes vita persta¬
ret.
a 5