681
18
DE LITHIASI
rum Paracelsi non confugiat. Debebam quidem
Tartaro tractatum singularem, qui ad historiam
calculi accinctus eram, nisi inter initia physica, de
illo abunde scripsissem. Ideoque volumen istud
truncatum deseruissem, si inde tractatum de Tar¬
taro, huc transtulissem. Siquidem constituta ibi¬
dem, primaeva naturae integritate, intra materiam,
Archeum, & vitam, sive formam, cum seminali¬
bus initiis, inauditis hactenus, fermentis quoque,
transmutationum quarumcumque authoribus,
noviter detectis, reiectis verò elementis, qualitati¬
bus, complexionibus, horumque pugna, lucta, con¬
trarietatibus, & victoria. Humorum item, & Ca¬
tharrorum figmentis, extra naturam, & Medicam
considerationem, relegatis: Flatibus demum, Tar¬
taris, & tribus primis Chymicorum [sic] principiis, ex¬
tra morborum palaestram praescriptis: sensim dein
à theoricis, ad pathologica deflectens, naturae de¬
fectus, & alteritates explicui: atque medullitus
veram morborum causam, antehac inauditam,
mundo manifestavi. Igitur Calculo, ut monstro
domi nato, hunc librum, velut ex legem, nuncu¬
pavi, desertoque nunc tartari errore, à Paracelso
mutuato, ad ignotam Scholis petrificationem iam
venio. (2). Enimvero Veteres, sua Aristoteli nomi¬
na dantes, iuxta principia hujus, adhuc arbitran¬
tur, lapides, atque mineralia universa, absque di¬
scrimine, fieri ex terra potissimum, mediante calo¬
re, & frigore, opificibus externis, cùm additamen¬
to tamen trium aliorum elementorum. Attamen
pondus saxi, cum aquae pondus excederet: conjece¬
re inde, terram fore omnium mineralium mate¬
riam propriam. Et quanquam haesitarent in pon¬
dere auri, scirentque tamen, ex pondere peti demon¬
strationem Mathematicam, quovis Syllogismo for¬
tiorem: nec interim crederent, aurum, esse terram,
negle¬