681
23
CAPVT I.
poterant. (6). Stratum autem, sive solea terrae, qua haec
aquarum ditissima proles, in vacuitatis impletio¬
nem est concredita, dicitur à Paracelso Linea Tri¬
valis, matrix, seminibus mineralium gravida, qui¬
bus Dominus implantavit rationes, dona, atque
semina, in seculum sat futura. Ita nempe saxorum,
atque mineralium semen opulentum, est aquae
implantatum, ut determinationem suam, atque
fermentum, in terrae matrice suscipiat. Quid au¬
tem sit terra virgo, extra, & praeter mineralia, in
Physicis demonstravi. Per Mosen autem, ditissi¬
mum hujus promptuarii, thesaurique semen, ex pro¬
fesso neglectum videtur: ne Israël, fontibus atque
montibus, divinas, ac immortales potestates tri¬
buendo, iis immolaret. Caeterum fabulum, sive
terra, sibi undequaque continua, suscepto semine,
in colles, rupesque surrexit, saxorumque strata di¬
visit. Etenim ut rerum ortus, à miraculo incepit:
sic modo suis secundis causis adhaeret, ut rerum in¬
visibiles Archei, horumque abscondita semina,
testentur, saltem se ab mundo intelligibili, regi.
Hinc enim aquae, desiderio seminum impraegnatae
mansere, suique placiti Ideas, per aquam disposuit
Omnipotens. Attamen haec aquae seminalia desi¬
deria, non fructificant, per successivam, unius ex
altero propagationem, more plantarum: sed vis
seminalis, in thesauris aquae delitescens, suas de se
proles, sigillatim suscitat, easque successive perficit.
Includitur nempe semen, sive Idea seminalis, atque
mineralis, aquae, quàm nec egreditur unquam: sed
seipsum in ista materia obserat, includitque, donec
tandem sub dierum maturitate, inde fiat, quod
natum est ex ea fieri. Icon ergo operativa in aquis,
sensibilem mox, atque fermentaceum odorem, ex
monte Siliceo suscipit. (7). Est autem mons Siliceus,
solea, stratum, si ve terrae intercapedo, in qua, saxa,
lapides,
b 4