681
24
DE LITHIASI
lapides, ac mineralia universa, ortum suum ex aqua
desumunt. Prout alibi, de origine fontium. Est¬
que porro ille odor, fermentum, unde tandem,
completum semen minerale profluit. Hinc quoque
omnis petra. Non est autem hoc semen in minera¬
libus, per Metaphoram, aliquod aequivocum, aut
analogon, sub licentiosa similitudinis allusione.
Nam succrescunt novi silices, ac lapides in fontibus
& rivis. Quicquid autem fit, & tantisper dum fit,
neque adhuc est in perfectione, intenta ab Archeo:
semen in se habet, ut naturam, in suis constitutis
univocam, intelligam. (8). Etenim aqua purè pelluci¬
da, habens in se, semen, atque fermentum lapidis,
evadit cunctarum gemmarum crystallus. Sin insu¬
per purus cujusdam metalli, vel pyritidis color,
concurrerit, gemma fit, duritiem & proprietates
sui coaguli sequens. Perinde enim ut stannum (quod
pictoribus flavum colorem, quem Masticot vocant,
praebet) omne metallum (plumbo demto) friabi¬
le facit: sic & gemmarum durissimam, tingit. (9). So¬
lus proin Adamas, dat pollinem flavum: aliarum¬
que gemmarum, est albus. Sin autem aqua, non
pure diaphana, se incorporat colori metallico, fit
lapis opacus, Iaspis, Achates, Silex, Porphirus,
Marmor: & iuxta mixti seminis exigentiam. (10). Inte¬
rim saxa, facilius dissolvuntur, quam lapides, ite¬
rumque sponte, vel per artem, in aquam redeunt
("qui convertit rupes, in stagna aquarum".) Saxa au¬
tem dico, convertibilia in calcem: pereuntque sub¬
inde sponte, in agrorum sumen, & cerealia. In la¬
pidicinis etiam, saepe sponte, stillat sal nitrosum,
perpetuo stagmate. Quod nempe saxa, redeant in
primam sui materiam. Perinde ut versa serie, pe¬
troso odore fermenti, aqua tota migrat in petram,
vel saltem pro parte, qua sibi odor ille, coaluit ra¬
dicitus. Idque tam inter fluendum, quam stagnan¬
dum.