681
25
CAPVT I.
dum. At nondum largitati Divinae sat fuit, rupes
ab initio, saxa, & lapides fecisse, semenque propa¬
gandae novae sobolis contulisse: quo ex aquis, lapi¬
des, ac petrae deinceps fierent: (11). quin insuper voluit,
ut semen petrificum, in multis, excederet sua ve¬
getabilia, hísque illa potiora se testarentur: nec
enim semen, cum aqua sibi subdita, solum petre¬
scit: quin insuper corpus sibi contiguum, odore
seminis petrifici, solo attactu, petrificat. Sic nam¬
que Friderici Imperatoris chyrotheca, fuit una sui
parte, petrificata, quâ scilicet intra fontem, ali¬
quantisper maduerat: altera autem medietate, si¬
gillo munita, corium permansit. Adeo, ut nedum
herbae, ligna, panes, ferrum, ova, pisces, aves, &
quadrupedia, miranda metamorphosi, sint petri¬
ficata. Verum etiam Ambrosio Pareo teste, Parisiis,
foetus humanus est excisus, adultae magnitudinis,
in petram versus. Fractus est illi pedis digitus, intus¬
que tendines, & ossium articuli apparuerunt.
Itemque confracta gingiva (erat nempe hiante, ac
velut ejulante ore) dentem subtus ostendit, in ma¬
xillae theca. Quod mihi testatus est amicus, qui
acuendis instrumentis, parando organa Mathesi
dicata, solet saepe in hujus foetus dorso, cotem fa¬
cere. (12). Sic pariter historiae commemorant in Cry¬
ptis prope Pergamum, aliquot cadavera petrifica¬
ta, illorum scilicet, quos belli pavor in abdita com¬
pulerat, fuisse inquam à superficie, in centrum
usque, petrificata. Vnde surgunt plura notatu di¬
gna. 1. Quod petrae, suo generentur, ac proprio
semine: quodque dein etiam alio constent petrifi¬
cativo. Id est, nedum aquam, velut obiectum pro¬
prium, & proximum, naturaliter transmutent ejus¬
modi semina: sed & aliena quoque corpora, quae
praefatum semen, odore tenus saltem hauserint.
2. Quodque ideo, aliena illa corpora, debeant ad
minimum,
b 5