681
26
DE LITHIASI
minimum, synbolizare in aliquo, saltem in mate¬
ria remota. Cùm nil prorsus commune habeant,
praeter illam materiam principiantem, quae in pe¬
tris, est mera aqua. Neque enim alias, possent di¬
versorum elementorum fructus, toto genere ad mi¬
nus, discrepantes, in unum coincidere. 3. Quod
autem petrae, non componantur ex Tartaro coagu¬
labili, tanquam materia propria, ac vicina: (13). sed ex
proprio surgant semine, quod natum est, etiam ex
materia, non disposita ad petram, petrificare quid
libet. 4. Quod semen petrificum, unde herbae,
aves, nidus, corium, etc. petrescunt: potentioris sit
efficacięi, quàm alioqui semina vegetabilium, prae¬
exigentia, dispositam à generante materiam. Ideo
non omnis fert omnia tellus. Semen autem petro¬
sum, arripit quaelibet, etiam procul à se aliena. Dein,
reliqua semina, requirunt, ut substrata sibi mate¬
ria, reducatur in liquorem sequacem, & seminis su¬
sceptivum, quem primam generationis materiam
dixere, postulantque, ut destruatur quoque omnis
figura, & decor praecedentis concreti. At semen
petrificum, reservata figura humana, absque inter¬
media putredine, aut materiae dissolutione, totum
per totum petrificat, tam ossa scilicet, quàm cutim.
5. Quod semen petrificum, consistat in solo odo¬
re saxeo, qui est incorporale, atque invisibile fer¬
mentum. 6. Quod materia dentis, non sit mere
ossea: sed inter os, & petram media sive neutra.
Ideoque & dens, suo contactu, tandem petrificat,
quicquid sibi pertinacius adhaeserit, sive ex panifi¬
cio, carne, olere, pisce, pomo, aut legumine, puls
ista fuerit. Id est, quanquam in se, neque ex se,
ullam habeat dispositionem, ad petrificationem.
Hoc semen inquam, Paracelsum, & suos sequaces
nomine tartari, insigniter fefellit. Nam lapis den¬
talis, non liquatur in aqua bulliente, instar tartari:
ne