681
28
DE LITHIASI
noverant immediatas aquae soboles, exclamarunt:
"Digitus Dei est hic". Quia non poterant hunc effe¬
ctum imitari. Nam cum terrae in aquam, regressus
sit difficillimus, cognoverunt esse longe augustius,
Cyniphes factos è pulvere terrae: quàm ex virga ser¬
pentem, & vicissim: vel ex aqua, ranas, & cruorem.
Quam difficultatem agnoscens Sathan, non dixit.
Dic ut panis iste petrescat (nam hoc contingit in
natura immediate) "sed ut lapides isti, panes fiant".
Vnde nimirum Christi omnipotentiam ariolatus
fuisset. Etenim ut à fundi fracedine, oborto semi¬
ne petrifico, conchilia, crusta lapidea loricantur:
quorum semen, non tam sexuali conjugio, quam
per ipsam fundi fracedinem, propagatur, & con¬
chis ideo foris adnascitur posteritas. Ita sunt &
aliae insectae, quarum Archeus, incrustari non po¬
tuit, nec superari à semine petroso. Pari causa atque
bufo, omnem petrificationem forinsecus mole¬
stam, à se arcet. Non sufficiunt tamen ejusmodi
vermes, medendo calculo. Eo quod horum vita
ultima (sub qua latet resistentia adversus semen pe¬
trosum) evanuerit, antequam in medendi usum
assumatur. (16). Fracidus quoque odor saxeus, si in suc¬
cum vegetalem terrae (quem Leffas Paracelsus vo¬
cat) inciderit, oriuntur strata lapidea subter terram.
Homo quoque, conclusus loco fracido, primùm,
odore petroso suffocatus, qui odor, dein arterias,
& solida pervadens, transmutat cadaver, prius¬
quàm putreat, in petram. Sic namque terra, succum
vegetalem, odore petroso penetrat, surgitque plan¬
ta lapidea, quasi è semine vegetabili transplantato.
Ut patet in corallo, ac Musco ejus. Sed unde foetus
apud Pareum, hausisset odorem seminis petrosi?
At non id accidit primùm vi seminis petrosi: sed
transplantatio, facta est vi praegnantis, attentius ad¬
mirantis sculptrum saxeum. Alioqui constituto
foetu,