681
29
CAPVT I.
foetu, transmutatoque in saxum, deinceps inde
dor saxeus dimanavit. Quo factum est, quod ma¬
tris uterus, ferè totus, una cum foetu illo, petrifica¬
tus fuerit. Etenim ut fumus, carnes sale madentes,
compactasque, à circumferentia, ad centrum usque,
penetrat, ac tingit: sic & odor petrosus, carnes. (17). Ut
nempe è cadavere, fiat vera petra mineralis, nil
quicquam habens commune cum Calculo: quem¬
que ideo cum Paracelso, posthac, Duelech nuncu¬
pabo. Propter singularem ab aliis petris, naturam,
atque proprietates. Ast fumus, etsi carnes tingat:
non tamen transmutat. Quapropter inde sat patet,
quod non omnis odor, sit ad rei transmutationem:
sed is duntaxat, cui accedit fermentum, unde odor
fiat totus semine gravidus. (18). Petrificantur ideo na¬
turaliter quidem suo semine, at monstrosè plane,
supposita genere aliena, quia à semine peregrino
loci. Stagnantes aquae, sic conchilia incrustant,
fundo contigua, ob fracidum fundi odorem. Non
item insectas aquae innatantes. Idcirco aquae de¬
currentes, plerumque carent ejusmodi bestiolis.
Cancri etiam, non nisi locis saxatilibus reperiun¬
tur: quod alia loca, petrae fermento destituan¬
tur. Circa annum 1320. intra Russiam & Tarta¬
riam, in altitudine graduum 64. non procul à pa¬
lude Kitaya, Horda Baschirdorum, penitus in pe¬
tras, transmutata legitur cum toto armento, cur¬
ribus, & armamento. Dicunturque etiamnum ho¬
die, homines, cameli, equi, greges, atque omne
concomitans curruum, & armamentorum genus,
sub dio concretum, horrendo spectaculo, adhuc in¬
saxata stare. Quod si inde absit miraculum, certè
totus ille tractus, non nisi petra est continua, rimis
pervia, quam silente per multos dies vento, depres¬
saque superne aura, fortis odor saxatilis fracidus
(qualis in cuniculis, sive fodinis aliquot, spectatur
enecans