681
31
CAPVT II.
(1). EXPUGNATA iam pridem alibi, ac repur¬
gata Tartarorum Horda, quae duce Paracelso,
morbos invaserat, hoc iam loco bellandum cum
Galeni placitis, in causis Duelech. Enimvero Scho¬
lae, quaternario causarum naturalium oblitae, dua¬
rum tantùm meminere, pro generatione Duelech.
Adeoque mecum saltem conveniunt in nomine,
& numero causarum duntaxat: non autem in re¬
ipsa. Siquidem docent, materiam & efficientem,
esse parentes Calculi. Adeoque urgente propria
conscientia, formam atque finem, vel causas ne¬
gant; vel insufficienter de Calculo tractant, vel tan¬
dem, Duelech è serie naturalium excludunt. Imo
cum causam efficientem omnem, velint externam,
relinquunt suis Tyronibus, concludendum. Quod
Duelech, tantum à causa externa efficienti, natu¬
raliter constituatur, & dependeat. Materiem Cal¬
culi itaque, Scholae vocant, quandam mucilagi¬
nem, quam vocant viscidam, sive mucosam pitui¬
tam. Efficientem vero Calculi, volunt esse calorem,
tam externum lecti, etc. quam ipsius male affecti
visceris. In quo, sub limine, suum deserunt patro¬
num: qui efficientem negat internum, in Physicis.
Duelech itaque, à solo patrabitur calore. Contra
ego. (3). Per mechanicam ostendi, nullam mucila¬
ginem, ut talem, unquam esse, fuisse, ac fore ma¬
teriam ex qua, calculi. Sin autem ipsa mucago, à
vera quandoque calculi materia apprehendatur, &
sub eadem claudatur: petrescit quidem à semine
Duelech, una cum propria alioqui materia Due¬
lech, at non ratione mucilaginis, vel, quatenus
tenax, aut viscida est. (4). Decepit enim imprimis
Scholas, indistincta illarum experientiae observan¬
tia. Quippe cernebant urinam mucosam eorum,
qui iam in vesica lapidem gestabant: statimque
inde suspendentes ulteriorem indaginem; victo¬
riam