681
32
DE LITHIASI
riam clamarunt, seque, proximam, atque conti¬
nentem calculi causam, in venisse gestiebant. Mise¬
rae profecto primùm Scholae: at multo miseriores
infirmi. Nam si semel, post se respexissent, facile
vidissent, ritè execto calculo, cessare quoque mox
in lotio ejus infirmi, illam mucaginis, & solitam
antea saburram. Hinc namque Scholae certo scire
poterant, quod si illa mucago, quae praesente antea
calculo, excernitur, esset aliqualis causa, vel mate¬
ria ejusdem; ipsa fieret sanè, vel ab ipsa vesica, vel à
calculo, vel aliunde ad vesicam mitteretur. Si ita¬
que missa fuit aliunde, utique execto Duelech, ad¬
huc patrari, mitti, atque indies excerni deberet:
cum sectio, & ablatio calculi, saltem spectent vesi¬
cam: nullatenus autem partem dissitam, parientem;
& mittentem continuas alioqui mucagines. Sin
vero à calculo, vel à vesica demum, ejusmodi mu¬
cago processit, non erit ullatenus causa: sed potius
effectus calculi, praesupponens praesentem calcu¬
lum. Oblaeditur nempe vesica in sui digestione, à
tam crudeli, & molesto hospite calculo: quapro¬
pter impatiens, partem sui alimenti, indigestam,
continuò plorat, quiam perficere, atque promoverè
eam nequit: novamque ideo accersit successive.
Non est ergo ista mucago, materia calculi ex qua:
sed hujus lugubris effectus. Atque ideo male, istam
mucilaginem, in materiam calculi accusant. Vi¬
dent namque, nec sciunt quid viderint. Pituitam
vocant, unum separatumque videlicet, de quatuor
primis humoribus, in sanguificatione ortis: qui est
alimentum ultimum in digestione, & proximum
solidorum, spermaticumque nutrimentum, è cruo¬
re totaliter digesto, in via degeneratum, ob indi¬
spositionem partis alendae. Nam calculus in se, nil
vitale habet, neque extra se habet, quam det, aut
de sui semine suscitet, mucilaginem. Multoque
minus;