681
33
CAPUT II.
minus, natura solicitat, intenditve calculi au¬
gmentum; ut de continuo sui fomento, de pro¬
creando cogitet, quo suum intendat, confirmet¬
que intus hostem propriamque perniciem: si ab
non errante praesertim intelligentia, ejusdem pen¬
deat directio. (5). Etenim Scholae, si ulla unquam ten¬
tarentur proximi charitate, aut cura sciendi, sal¬
tem ad aliquot similia transcurrisse debuissent.
Quod nimirum festuca in oculo, continuas pro¬
ritet invito lacrymas. Os ethmoidos oppilatum
muco, continuum in coryza provocet laticem,
mucumque profundat. Angina quoque, sic in de
sinentem, & mucidam salivam spumeat: prout &
dysenteria, proprium stillet, cum sanguine, Inte¬
stini mucum. Vidissent enim facile tum, à vesica
sic, per Duelech obsessa, mucum fieri, & conti¬
nuo promanare: non autem, quod lacryma, sit
causa festucae, in oculo, vel profusus latex aquo¬
sus, os spongiosum, in fronte oppilet; vel saliva
muccosa, Anginam procreet. Perpetuum est
namque, totius commercium, quod laeso membro,
aut potestate eius incola, aberrent ejusdem fun¬
ctignes, vitieturque è vestigio, ejus digestio, ac ali¬
mentum illius, aliâs vividum, plerumque degeneret,
ut dum non in spermaticam; saltem in muco¬
sam, deflectat indolem. Etenim sic vesica, conti¬
nuum, deturpati sui alimenti, plorat mucum, prae¬
sente calculo: cessatque illo absente. Ergo per
datum ejusmodi mucum, probare nimis frivole
nituntur, causam nimirum calculi materialem,
esse id, quod posito calculo, per accidens, atque
occasionaliter conficitur effectualiter. (6). Denique, si
ejusmodi muccago, in lotio obnata, esset mate¬
ria ex qua, calculi, calorque esset ejus efficiens pro¬
prium: quodque ambae hae causae sufficientes, es¬
sent praesentes: profectò cum positis causis suffi¬
cienti¬
c