681
34
DE LITHIASI
cientibus, inexcusabiliter, succedat effectus de ne¬
cessitate: ergo necessario. tota ejusmodi muca¬
go, mox in vesica, calculus foret. Non secus ac to¬
tum univocè lac, simul coagulatur à coagulo. Sic¬
que vesica, unico statim calculo repleretur. Vel
falsum esset, quod positis causis, ad rei constitu¬
tionem requisitis, necessarium sit, rem ipsam fieri,
vel esse. Attamen in terminis propositis ista mu¬
cago, continuo pręsens (saltem successivè) sub calo¬
re vesicae, non transit (uti alias requireretur) tota in
calculum, iuxta similarem, uni vocam, homoge¬
neamque sui unitatem: sed tota excernitur. Ergo
duae causae calculi constitutivae, à Scholis assigna¬
tae, nec verae, nec sufficientes, esse possunt. (7). Quapro¬
pter demiror impensè, tantàm indagandi igna¬
viam, nec aliquem tot elapsis seculis, fuisse, illius
curiositatis, qui excretum illum, è vesica muccum,
semel quoquo caloris gradu, hactenus exsiccarit.
Didicisset enim, certoque scivisset, an inde un¬
quam calculus fieret, an vero tophus aliquis fria¬
bilis, perinde atque si narium muccus aresceret in
lamina. Intolerandum itaque, quod Professorum
hactenus nemo, lotium, simul cum mucilagine prę¬
fata, debito foverit tepore, ut didicisset, calculum,
non mucco: at bene, ex parte lotii, in matulis con¬
crevisse. Indignor merito, quod in rebus tanti mo¬
menti, unde penè infernalis indictio tamen, Scho¬
lis imminet; charitatis extinctio, imo ipsa scien¬
tiae denegatio, convincuntur: nunquam tamen
ante hac considera verint, quamdiu vivitur, nil un¬
quam in vesica posse exsiccari; aut arescere: vel
unquam actionem caloris, ad calculi induratio¬
nem requiri, ut partes aquae absumerentur, cras¬
siores verò, eadem simul opera, tenacius conden¬
sarentur. Nam alioqui, si supponant caloris effi¬
cientis necessitatem, ut instar calcis, sui maturitate,
con¬