681
35
CAPUT II.
concrescat calculus, à calore fotus. Iam seipsos
confundunt Academiae, dum in frigore, & matu¬
lis, urinam claram, & diaphanam, suas crustas de¬
ponere vident. Maturari inquam cernunt calcu¬
los, citra calorem, etiam & sanorum lotium, are¬
nas, atque squammas matulis affigere. Nec item
hoc ipsum sic fieri, si concluso vase, lotium, fo¬
mentetur toto die crasissime, itaque est ignoran¬
tiae, quod tota Medentum perspicuitate, nondum
deprehensa sit differentia, inter coagulationem si¬
licis, in fonte, vel fluvio, & arefactionem luti, à
calore institutam. (8). Discite ergo Scholae ab inutili,
ac minimo me tyrone, lumborum calorem, esse
occasione: non autem occasionem calculi, vel ad¬
haerentis arenae. Id est, non esse calculum à calore:
sed calorem à calculo, prout in digito, calor à spi¬
na infixa oboritur, non autem spinâ, ibidem à ca¬
lore fit. Audivistis enim planctus stranguriae, non
autem caloris, in calculo vesicae: prout alias quae¬
relas caloris in Lithiasi renum. (9). Quare si calor, es¬
set efficiens calculi: longe majores essent quaeri¬
moniae, in calculo vesicae. Eo quod hîc, propter
majorem sui duritiem, majoris quoque caloris, &
arefactionis, foetus esset, quam renum. Magísque,
quod ille, continuo ferè latice natet: ubi rem,
translabentem urinam, nequicquam detinet. Vio¬
lento sane calore calculus vesicae opus haberet.
Conquiruntur etenim, acrimoniae; ardoris, & do¬
loris. Sed haec non sentiuntur in nido calculi, pro¬
ut in colis glande. Itaque acrimoniae, & doloris
sensum, ac locum distinguere norunt pueri; non
autem Scholae. Quinimo etsi videatur urina mor¬
dax, & acris, tanquam ignis urere, ut in stranguria:
excreta tamen, nequicquam solito, justoque est
calidior, acriorve ad gustum, aut mage salsa Ap¬
parens est ustio, & acrimonia lotii: non quidem
â ve¬
c 2