681
44
DE LITHIASI
ter juxta praescriptum Paracelsi: & reperi fre¬
quentes crystallos flavas, & acuminatas. Quae
quanquam ad veteres excrementorum oppilatio¬
nes conferrent, nil tamen adversus Lithiasim.
Tertio, miscui spiritum urinae, aquae vitae defle¬
gmatae: atque in momento, ambo simul in offam
albam coagulata sunt: mirè tamen fugacem, at¬
que subtilem. Oculus imprimis ibi me docuit.
Quod spiritus urinae, impar, & ingens esset coagu¬
lum: quippe quod aquam vitae esset coagulando.
2. Quod in coagulando, separasset partem segnem,
& aqueam, quae supernataret praefatae offae albae
non secus forte, atque in coagulatione Duelech,
à reliquo lotii corpore, adeoque in mediis undis,
suàm perficeret coagulationem. 3. Quod coagu¬
lum, sive spiritus urinae, indissolubiliter se nexuis¬
set spiritui vini. 4. Non esse perpetuum (quod ta¬
men loco axiomatis Chymicae propinant scho¬
lae) videlicet; quod omne acutum coagulans ea¬
dem opera, suum compar dissolveret. 5. Quod spi¬
ritus urinae, non se coagulasset in vitro, juxta pul¬
verem contriti Duelech: sed duntaxat se miscuis¬
set, & concoagulasset, cum altero, vini nempe, spi¬
ritu. 6. quod si igitur ob viasset spiritui terrestri,
etiam cum eodem, conjugium contraxisset, ut ex
ambobus spiritibus, fecisset corpus lapideum.
7. Didici saltem, quomodo spiritus urinae, coagu¬
laret alium spiritum intra urinam. 8. Quod ejus¬
modi associatio, non sit, nuda partium quaedam
commistio: sed unitatis indissolubilis connu¬
bium, substantialis quaedam transmutatio, entis
novi productio, ab agente & patiente, in corpus
neutrum. Hoc experimentum, introitum dedit ad
indagandum Lithiasin. Vagus tamen adhuc man¬
si. (6). Etenim post gratiarum actionem me transtuli
in meditationem, quot modis, res in universo con¬
densa¬