681
45
CAPUT III.
densarentur. Prima enim statim se mihi obtulit
glacies. Qua aqua, frigoris formidine, & actione
primitiva, se incrustat: non autem à frigore, acti¬
ve congelatur. Prout alibi de Elementis. Caetera
vero corpora, quae mista creduntur, ut se prodant
veros aquae fructus, eodem zelo, atque tenore con¬
glaciantur à frigore occasionaliter. Etenim sic ossa,
& ensis, facilius franguntur sub frigoribus, quam
aestate. 2. Salia, dum illorum myria non sat exsic¬
cata, relinquitur in frigore, separantur ab aqua, &
granulantur, quaeque iuxta speciem, & proprieta¬
tem ingenitam. 3. Si salia quippiam rodendo sub¬
egerint, à nativa conditione transeunt in neu¬
trum, & coagulantur. Sic nempe tartarus vini, sa¬
po, borax etc. coagulantur: 4. Mucilagines dein,
seminum connubio inspissatae, & è corpore suo re¬
solutae, fiunt glutina, gummi, colla etc. 5. Sin au¬
tem mucilago, pingue commistum gerat, coagu¬
latur utraque ratione. Sic aloe, cepola, pix, resina,
ammoniacum, Thus, Myrrha, Mastix, opopanax,
sarcocolla, assa, elemi etc. 6. Terra salem & muci¬
laginem convertens, si arefiat, condensatur; & in¬
durescit. 7. Sal minerale terrae innatum, ustulan¬
do lapidescit in lapides, testas, ollas. 8. Quae si for¬
tiori gradu urgeantur, tandem vitrescunt. 9. Lef¬
fas aqueum terrae, virtute seminum induratur, in
ligna, herbas etc. 10. Sic aqua, vi seminis, petrifica¬
tur. II. Mucilago associata pulveri, tophos facit:
cùm pulvere autem & calce, iam varia mentitur
marmora. 12. Quicquid calx dissoluta compre¬
hendit, id secum coagulat. Quia sunt in calce, duo
salia, unum lixiviale alcali, & alterum, acidum: quae
duo, dum se invicem demoliuntur, simul coagu¬
lantur. 13. Metalla, marcasitae, sulphura, etc. vi se¬
minum, suas nanciscuntur, & proprias coagulatio¬
nes. 14. Innato quoque glutine, sponte concre¬
scunt