681
64
DE LITHIASI
(quam libro de febribus voco stercus liquidum)
saturetur sal urinae, atque eatenus à coagulando
turbetur. Non raro namque observavi, calculo¬
sum aliquem, postea ictero afflictum, à calculo
immunem fuisse, quamdiu Icterus imperaverat.
(38). Adeoque nec gratis à me, de febribus, assertum
fuit, quod praefata scoria urinis advena misceatur,
tanquam excrementum utile. Granulantur autem
arenae, tam in nobis, quàm in matulis, ipso granu¬
lationis momento, semelque granulata, ultimam
quoque sui nanciscuntur simul duritiem: non au¬
tem quod sensim, magis magísque indurantur: (39). fa¬
bulosum est ideo, quicquid de calculo confirmato,
& nondum confirmato, ad ignorantiae, & ignaviae
confirmatarum excusationes, comminiscuntur
Scholae. Tam enim dura est recens arena, excre¬
ta è nobis, vel à matulis abstersa, quàm erit post
decennium inde. Idem quóque de Duelech esto
iudicium. Dixi puoque superius; nisi arena, quae
matulae affigitur, coagularetur in instanti; ad fun¬
dum praeceps cecidisset tota, nec lateraliter, tam¬
que proportionaliter distincta, affigeretur. (40). Praedi¬
cator enim haereticus, propè Barclayam in An¬
glia, anno 1629. sanus atque sospes, contendens à
prandio, librum è sublimi, ad se trahere, in imo
ventre magno perculsus pondere atque dolore,
certis inde a quatriduo signis, scivit se calculo gra¬
vatum. Inde post octiduum, Londini sub novacu¬
la Lithotomi, extinctus. Pendebat autem libram
Anglicanam, & binas insuper dragmas. Nec me¬
mini me parem unquam vidisse calculum. Pen¬
dent autem librae centum Antverpiae, Londini
104. (41). Paracelsus enim subitam hanc calculi appa¬
rentiam admirans, ne figmentum suo desit Micro¬
cosmo, calculum fulminis vocat, putatque caden¬
do concrevisse. Sed multiplex ejus error est. 1. Nam
non