681
63
CAPVT III.
ciis urinarum, quam fuit hactenus in petrificatio¬
ne ejusdem. Quare occulta mansit diagnostica,
simul & prognosis judicialis urinarum: prout in
nostra vronoscopia, ex fundam ento demonstravi¬
mus: quam opto utinam ferventiora judicia post¬
hac excolerent. Ego siquidem me ad tumulum prae¬
paro, sub spe, labores meos aerumnis humanis, non
ineptos fore. (35). Pergam nunc, stoliditates, meas & ex¬
perientiarum taedia recensere. Imprimis namque,
ex Duelech dissecto, ac solitarie per se distillato:
Itemque ex rasuris matulae: Tertio item, ex urina, ad
spissitudinem eclegmatis distillata, idem prorsus
oleum, eaedemque crystalli, stercoris liquidi assur¬
gunt. Et enim ex Duelech, relinquitur fex terrea, ni¬
gra, friabilis, & combusta, non ampius petrosa,
vixque aliquid salis urinae fixioris, reservans. Utpo¬
te spiritus volatilis, totus in toto, in Duelech, ac
tandem in terram, est mutatus, cum sibi adjunctis
aliis compositionis partibus. Certo utique signo,
quod sal fixus urinae, non habeat vim activi coa¬
guli: sed passive coaguletur duntaxat. (36). Porro ter¬
ra illa, è distillato Duelech relicta, nunquam pri¬
dem descendit ad vesicam, specie pulveris, aut lu¬
ti: sed liquor fuit dum in urina esset, qui ibidem
dein sic induruit per spiritum lotii. Meditatus e¬
nim dudum eram, quod terra, aut pulvis, utut, ar¬
tificiosissime connecteretur spiritui urinae; nun¬
quam tamen concresceret in Duelech, & per conse¬
quens vanum etiam esset, pro Duelech, Tartari in¬
ventum. Siquidem iam conspexeram in vitro, Due¬
lech, è spiritibus (liquoribus nempe stillatis & cla¬
ris) materia, & efficiente iisdem, quibus in nobis
Duelech oritur, fieri. Conclusi ergo ex iam me¬
chanice probatis. (37). Si lotium, cum suo salis spiritu,
habeat spiritum terrae volatilis: necessariò, ex illis
duobus, generabitur Duelech, nisi per scoriam
(quàm