681
75
CAPUT IV.
urina, per aliqualem putredinem suscitatum, con¬
festim commutat in calculum. (18). Ideoque non sta¬
tim à mictu, urina granulatur: sed postquam pu¬
tredinis initia assumserit. Huc facit quaestio. Cur
pueri & senes, sint ipsis viris, calculosiores? an
quia calidiores? Quid si Scholae, absque robore,
frigus puerorum, & senum hoc loco incusant, ob¬
litae pudoris, quod illarum voto, Lithiasis solo ca¬
lore concrescat, quid iuverit copiosius phlegma
inyocasse, si calor, efficiens unicum desit? Si in¬
quam phlegma quod ut tale, petrescat) in natura
desit? Nec eandem temperiem, complexionem ve
in pueris, & senibus, comminisci possunt, absque
dedecore & confusione dogmatum suorum. Ut
neque paritatem in urina amborum invenient.
Sunt namque urinae impuberum crassiores, se¬
num verò, aquosae ac dilutae, calculosorum quo¬
que aquosae. Senes olim vidi, continua stranguria,
in mortem usque infestatos, quibus diuretica re¬
media (id est mictoria) ex croco, mace, etc. Item¬
que lenitiva, ex malva, althea &c. erant cassa, at¬
que evanida, quosque iam Medici, calculo obses¬
sos, pronuntiaverant, sectio verò, à calculo immu¬
nes testabatur (Michael des Montaignes Episco¬
pum Parisiensem, avunculum, sectum frustra, ait)
adeoque non ex urina, calculi praesentiam, ariola¬
ri adhuc didicerunt. (19). Pro hisce stranguriis, Paracel¬
sus suum pruinosum figmentum Tartari, com¬
mentus est, nondum in dissectis hactenus reper¬
tum. Equidem postmodum cognovi, quoties fel,
justo debilius esset (ut in senibus) non possit aci¬
dum stomachi chylum, in salem salsum, commu¬
tare: quo circa ex acidi tantillo relicto, & quoti¬
diano, perseverare senum stranguriam, etiam non
dato calculo. (20). Sic cerevisiae novellae, pluribus con¬
citant stranguriam, propter residuum inhaeren¬
temque,