681
77
CAPUT. IV.
menti retinaculum. Quaeritur demum. (23). Cur calcu¬
lus renum, plerumque fulvus, & vesicae albicans?
Ren enim fermentum habet, ad excrementi fa¬
ctionem, opus habet ideo scoria, liquida, ac tin¬
gente. Tum etiam, cruorem habet ren, sibi vici¬
num, propriumque parenchyma, tinctum. Vesica
autem, de sui alimenti proximi glutine, copulat
terrae fracidae, & spiritui coagulatori, in corpore u¬
rinae. (24). Consequenter hinc patet, cur Duelech, in
vesica natum, durius. Magna quippe alimenti ve¬
sicae pars, abscedit in mucum, qui una cum petrosis
coagulationis initiis, durius, tenaciusque Duelech
parat. Prout calx cum farina, caementum dat, lon¬
ge tenacius. Renes etiam, tandem usque in fibras
solidas laesi, per socium Duelech: deinceps albos,
satisque duros calculos, ejiciunt. Docui alibi, ali¬
mentum vesicae, ante plenam sui digestionem, pro¬
pter calculum aliam ve importunitatem, separari
à solido, & instar mucosae lacrymae, plorari, urinis¬
que commisceri. Esse inquam excrementum ulti¬
mae digestionis, aberrantis, & impeditae in vesica:
occasionatum nempe quandoque effectum cal¬
culi: non autem causam per se, quanquam subinde
occasionaliter atque per accidens assumatur. (25). Me¬
dentes enim aliquot, tantam micti muci, & tam
continuatam admirantes copiam, scientesque, non
esse purulentam, cum nescirent è quanto ulcere,
tanta puris copia stillaret, tandem velut per suffi¬
cientem causarum enumerationem, coacti, cathar¬
ros (ridiculum!) in vesicam intulerunt, miseran¬
dis sanè stupiditatibus. Alii autem, dum vanas, ce¬
rebro sano, non audent implorare accusationes,
deque pure metuunt, ulcera renis, tantae ingluviei
fontes, denuntiant. Adeo, ut licet absque praegres¬
so apostemate, dimidiam in matula partem, cum
urina, ille mucus non raro dividat: rentur tamen
ex