681
79
CAPUT IV.
desumendam. Quę cum sub spermantis homogenei¬
tate tam simplici, non inveniatur: necesse est, in
loci, sive climatis uterini magne oportet, deter¬
minari. Sic nempe mulierum latera differunt, ut
velut bini homines, lateraliter distincti, simus sin¬
guli: adjacentque utero, lateratim alia intus visce¬
ra. A primis namque constituentibus, desumun¬
tur quidem haereditariae labes, in totum conce¬
ptum aequabiliter distemperatae, si à parente, geni¬
tore sint dilapsae: sed quae in loco sunt repertae, lo¬
cis adjacent, & proximiores invadunt. Mirum!
quam facile auscultent tenerrima nostri initia, pe¬
regrinis impressionibus, quamque facile, semel su¬
scepta, adolescant, atque quam pertinaciter, de¬
mum perseverent. Etiam, quae mox proprio viven¬
di errore, ac quiruntur morborum seminaria, quàm
amice iisdem, quibus haereditaria, potestatibus
hospitentur, & dominentur. Eoque ingrediuntur
potentius, atque insolentius inuruntur, quo illo¬
rum conjugium, nobis adhuc junioribus, Ar¬
cheum defoedat. Quantisper namque incremen¬
tum assumimus, morborum hausta licet odore te¬
nus semina, quoque incorporantur radicalibus ini¬
tiis, ac in unum quid, nobiscum adolescunt petro¬
sae seminum entelechiae. Quas etiam vel hausto o¬
dore, fermenta seminum constituere alibi latius.
Nam è natura integra, omnis homo, sanus, & u¬
nius inclinationis esse deberet, nisi propter pro¬
prietates vitae mediae, alimentorum, perturbatio¬
num, atque climatum, ataxiae in filios Adae irrepsis¬
sent. Quae autem cum sanguine materno, & lacte
nutricum subintrant, ut fures domestici, thesauros
vitae possident, nec facile recedunt, nisi sub reno¬
vationis auxiliis. Propinquius autem ad nodum
veniens, dico, quod in rene, sit fermentum sterco¬
rarium, lotii putrefactivum, quo devio, semelque
aber¬