681
80
DE LITHIASI
aberrantis nota impressa, lotium pergere, dein¬
ceps spontaneo fluxu, ac sensim in ultimatam ten¬
dere sui putredinem, sub qua, latet potestas volati¬
lizandi terram. Cum ergo Reni insit haec fermen¬
tandi potestas, quaestio, cur gemellorum alter, re¬
nes habeat in fermento stercoreo fortiores, reso¬
luta est, per caput de Robore inaequali partium.
Quatenus scilicet, sic alterius stomachum aversa¬
tur, & robustior alter non item. Ren nimirum pu¬
trente fermento ditior, in fabricam calculi, pro¬
nior. Patrans quoque, si vesicam, urina repletam,
sub generando habeat, solet sobolem, calamitati
Duelech pronam, suscitare. Quippe fracedo deten¬
tae diutius urinae, fermentaliter inolescit vicino se¬
mini translabenti. (31). Tanto nempe ridiculosius errat
Galenus, volens aliquid lotii naturaliter cuilibet
semini, semperque additum, ob titillationem. I¬
gnorans scilicet, ne pilum extraneum, initiis gene¬
rationis permisceri, absque totali ejus internecio¬
ne. Ut autem praelibata, inserviunt intentioni
nota robur inaequale partium, esse velut naturae
intimae nccessarium. Et enim nec filum, ex aurò
homogeneo trahes, quod non citius una parte sui,
quam alera, frangatur. Adeoque sit debilius seipso.
Ataxia, disparitas, & heterogeneitas, sunt modo
de intima rerum essentia, licet essentiis prorsus
peregrina. Hinc nempe gemelli, unico, singulari¬
que semine prognati, heterogeneitatem evadere
nequeunt, praesertim quae tam facili contagio in¬
ducitur in rerum initiis.
CAPVT. V.
Continuatur historia Duelech.
(1). SPes calculosis unde. (2). Quis Medicus Theodatus. (3). Honor
Medico qualis. (4). Quadruplex Medentum inscitia. (5). Hi¬
storia philosophica calculi. (6). Error Paracelsi, & Galenista¬
rum