681
83
CAPUT V.
penduntur tanquam electorum ab Altissimo: sed
tanquam promotorum ab hominibus, ad fungen¬
dum officiis, ex malitia hominum requisitis. (4). Alibi
ergo demonstravi, quod quadruplex ignorantiae
caligo, sub habendi cupidine, unà intraverit in
professionem Medicam, eamque sine honore de¬
stituerint. Nimirum inscitia causarum, modi fien¬
di, remedii, & coaptationis. Profecto ut Pyrote¬
chnia, corpora reserat coram oculis: ita ianuam
pandit ad Philosophiam naturalem. Sub igno¬
rantia, & ignavia Scholarum itaque depressa deli¬
tuit vera Pharmacia, quaeque lumen Medico ad¬
ferre debebat, tota mechanica habita est: inque
Pharmacopaeum, suamque uxorem delata. Liber¬
tati meae indulge Lector, quoties de Deo, de vita,
de morbis, de Repub. de proximo, de vocatione
mea, de vero, bono, de nocuo, deque rebus adeo
seriis, tantique momenti, in fayorem mortalium,
à me disputatur. Nam nullius hominis gratiae au¬
cupium mihi propono. Ostendi hactenus caecas de¬
scriptiones è causarum, & remediorum ignorantia,
sive disquisitionum pigritia, & facilitate assentien¬
di falsis principiis: quare & consequenter augura¬
mur, infaustas calculi curationes, fallaces sanatio¬
nes, desperataque auxilia, ut & miseras aegrotorum
obedientias. (5). Pergam modo. Enimvero, quic¬
quid de novo in natura surgit, id ex aliquo, adeo¬
que ex alio, fit. It nempe mutatis materiis proxi¬
mis, necesse sit, illarum quidditates mutari. Ideo¬
que hoc aliud, desivit esse, ut novum hoc aliquid,
inde consurgat. Idque non fit spontanea resigna¬
tione, aut prioris habenae lassatione: sed superin¬
ducta necessitate novi seminis, maturataque im¬
pressione, sive actuali dispositione Archei, novi
entis in potentia. Atqui cum id, quod nondum
est, agere adhuc nequeat: oportebat, quod istud
ens
f 2