681
88
DE LITHIASI[sic]
tiam sanorum urinam, in matulis Duelech affige¬
re, granorum, vel squammarum forma. Idque non
statim à mictu, ut sidant, protinus: sed aliquot ho¬
ris abinde, affiguntur. Dum iam scilicet lotium,
conceptum à rene fermentum explicans, viam
corruptionis subit. In Nephriticis quidem, urina
istud suscipit fermentum putrefactivum, quod a¬
lioqui, sanorum lotio non communicatur, fermen¬
to stercoreo alioqui sibi satis. Porro necessarium
non est, actualem putredinem reni inesse, ut are¬
nam intus suscitet. Prout nec urina in matulis ad¬
huc foetet, dum iam se sabulo liberavit: sed sufficit
minitata, sive incipiens putredo, ut spiritus jure
suo, libere potiantur, agantque vicissim in se invi¬
cem abiectis repagulis. Minitatam autem puto,
quae tantùm seminaliter Archeo renum inest, licet
non explicata. nam alioqui, si actualis esset, vel
tantilla putredo in rene, febris lenta illam comi¬
taretur; quantulacunque autem fuerit, facile in
lotium radices agit, in quod videlicet, iam fermen¬
tùm urinaceum penetravit, quod in se ut sterco¬
reum; ita & putrilaginosum est. Facilis est nempe
putredinis, & excrementi, associatio, in symbolo
fermentali. Quisquis ergo studuerit, ne lotium si¬
bi intus petrescat: oportune prospiciat, ne sibi in¬
tus petrescat importune. Sunt enim ideò, quae gra¬
to odore, urinam, renesque tingunt, organisque
hactenus blandiuntur. Quatenus namque Diureti¬
ca sunt, sive mictoria, ad renes aditum sortiuntur,
seseque lotio immiscent. Etenim quaecunque oc¬
culta, vel manifesta qualitate, saxifragi nomencla¬
turam meruere; mundant quidem, ac abstergunt,
& hactenus renes putredine comminatas solan¬
tur: at sane nequicquam arenarum liquant, aut
resolvunt. Quales sunt aciduli fontes, lapides, at¬
que herbae diureticae, quae eluendo, detergendo¬
que,