681
89
CAPUT V.
que, arenas, & tenuiores grumos proscribunt: non
autem liquant, multoque minus inhibent nova
calculi exordia. Quia balsamo, gratique odoris
condimento destituta, squalores fermenti putre¬
factivi, utut adhuc surdos, attamen non placant.
Prout enim plantae regerminatio non tollitur, ra¬
morum abtruncatione, sed eradicatione: Ita nec
sanatur nephritis, deturbando calculum. Nil quic¬
quàm actum praemio dignum, si epilepticus, à la¬
psu erigatur, si non à recidiva etiam in posterum.
Hunc tamen medendi apicem, Scholae nequic¬
quam tetigerunt: imo potius desperarunt: quia
contractam Lithiasis labem, non rarò in posteros,
jure haereditario translatam, ferocire viderent.
(10). Etenim cum dissectum à calculo vesicae: saepe dein¬
ceps tota vita immunem vidissent: idem sibi pro¬
mittentes futurum, in calculo renum, de recidiva,
nil quicquam soliciti Medentes de crastino, bene
sperandum aegrotis persuaserunt, bene sperantes se
saltem pecuniam recepturos, proximis recidivae
nundinis. Stolidis nempe principiis innitentes, la¬
xativa mitiora tantum subinde utendum, ut ante¬
cedentem calculi everrant molem. E stomacho
nimirum omnem calculi materiam se emungere
arbitrantur, serioque loquendo, stentantur per sua
benedicta laxativa, sanationi palliativae se prospe¬
xisse, si repetita cacatione aeger obsequiosus fuerit,
regulasque victus servarit. Sed hisce nugis, abundè
satis feci libro de febribus. Nutrimur namque iisdem,
quibus constamus. (11). Nec partes solidae nutriuntur,
nisi affini liquore, spermatico, viscido. Ridenda id¬
eò magis est Galeni simplicitas, quae membranas,
nervos, tendines, adeoque partes primae constitu¬
tionis, in cibis vetuit, ne mucilago, sive pituita inde
succresce ret: immemor sane, quod sola vitali ista
mucilagine, partes similares, in nobis immediate
nu¬
f 5