90
DE
LITHIASI
nutriantur.
(12).
Nec
interim
attendunt
Scholae,
quod
renum
alter,
unoque
tantùm
latere,
saepe
calculos
pariat,
totusque
subinde
occalescat:
ubi
alter,
suo
interea
rite
fungitur
tota
vita
munere.
Inde
sal¬
tem,
fatendum:
quod
urina,
non
sui
vitio,
aut
mu¬
cilaginis
ergo,
in
sua
basi
petrescat
(quod
iam
ante
sat
esto
conculcatum)
quod
denique,
non
ex
dięta,
ciborum
potuumque
imaginato
tartaro:
sed
quod
renes,
proprio
defectu,
vitiosum
suscitent
fermentum,
ac
tandem,
insolens
hoc
monstrum
pariant.
Saepe
namque
renum
unus,
dudum
mul¬
to
fluxit
sabulo,
ac
dein,
totus
calculo
obturatur.
Dolorem
quidem
obtusum
persentit
illius
lateris:
sed
nullum
deinceps
per
vitam
sabulum.
Tandem
id
Scholae,
per
Anatomen
advertunt
quidem:
non¬
dum
tamen
proinde
cessant
insontem
damnare
stomachum,
parturientem
phlegma
petrosum,
pro¬
uno,
&
non
pro
altero
renum.
Partaeque
ideo
Li¬
thiasis
crimine
vapulet,
scopis
everratur;
tridua¬
nas
patiatur
evacuationes
minorativas,
&
familia¬
res:
rudiores
verò
toleret
solutivorum
animad¬
versiones,
per
statas
anni
vicissitudines.
Imo
tole¬
ret
stomachus
supplicium,
quod
subter
humeros,
&
poplites
cauteria,
ad
pituitae
defluae
praecautio¬
nes,
detorsiones,
revulsiones,
aliaque
id
genus
ani¬
lia
figmenta,
imprimantur.
Tantoque
crudeliores,
in
stomachi
non
patratum
crimen
saeviunt,
Torto¬
re,
quod
hic,
suum
cauterium
stigmate
obdu¬
ci
sinat,
medentes
verò,
apertum
detineant.
Quasi
ficta
pituita,
è
capitis
plano
diruens,
in
stomacho
immutata
permanens,
per
intestina
laberetur,
à
Mezaraicis
iterum
sorberetur
absque
nocui
discri¬
mine,
inde
verò,
ad
jecur,
&
renes
iterum
ferretur,
nisi
aperta
infra
humerum,
vel
genu,
cute,
revel¬
latur
à
destinato
itinere,
foras.
Bone
Jesu!
Sa¬
pientia
Patris!
sunt
ne
hae
tuae
Scholae,
quae
hujus¬
modi