681
99
CAPUT VII.
que, bolum continuum, & copiosum, cum urinis
quotidie ejici, specie inpalpabilis pollinis. Quen¬
dam etiam, qui solo calore liquesceret (tantum ab¬
est, quod calor, coaguli esset author) saepe tamen
bolus iste, ab lotio separatus, denuo in aqua cali¬
da non fundebatur postea; sed ad fundum tandem
per quietem sidebat qui ante, in sale urinae, solve¬
batur. Etenim semper credidi, generationes semi¬
nales, fieri è dispositione materiae, hujusque perfe¬
ctionem, paulatim introduci, opera Archei. (5). Scie¬
bam ideo, generationem Duelech, cęterorum natu¬
ralium leges sequi: adeoque etiam, esse instantane¬
am: atque perconsequens, illius dispositionem prę¬
parativam, sive pręparationem dispositivam, sen¬
sim quidem introduci. Conclusi ergo mecum, totam
hanc monstri nativitatem, ejusque praeparationem,
non absolvi, tam festinato per renes transitu: prae¬
sertim sicubi bolus ille, tertiam quandoque matu¬
lae partem oppleat: imo arena unico mictu ejecta,
subinde medietatem renis adaequet: ne interim exi¬
litatis sinuum renis, reminiscar. (6). Itaque merito su¬
spicatus sum, arenarum, boli, & calculorum ute¬
rum, non esse solos renes: sed hos, per vasa anterio¬
ra quibus lotium disponitur, sua praeparare pro¬
ducta, plenamque quidditatem Duelech ibidem
nancisci. Fundamenta nimirum cuduntur eo¬
rum, quae mox futura apparent. Atqui ut omnem
à me abdicarem scrupulum, neve crederem, mo¬
mentaneo per renes transitu, urinam, velut ictu o¬
culi celerius, in bolum, arenam, grandioresve cal¬
culos facessere; ac tum deinde per ureteres praeci¬
pitari: (7). Collegi urinam ejus, qui unico duntaxat
dolebat rene, sabulum simul atque bolum excre¬
verat dein urinam per linteum, à sabulo colavi: at¬
tamen deprehendi, quod ex eadem urina, dein¬
ceps nil minus sabuli, & squammarum, adhaesisset
matulae
g 2