681
100
DE LITHIASI
matulae, quam, si sine bolo & arena prodiisset. (8). Ex
opposito quoque, comperi, urinam, quae semel
matulae suam apposuerat arenam: nullam triginta
inde horis, amplius in nova matula arenam: at dun¬
taxat sedimen abluibile deposuisse. Certus ita¬
que factus sum, totum istud sabulum, cum lotio
calculosi ejectum, nec fuisse illius atque ejusdem
lotii, cujus iam fundum petiverat. Consequenter
quoque, arenam, successivis, ac continuis post vici¬
bus, mictam, non fuisse productum, illius solius
lotii, neque collectionis mora, illius lotii factam,
aut patratam. Imo cum alioqui ren, seipso qua¬
druplo major, subinde non esset hospitando sabu¬
lo, per istum paroxysmum defluo. Igitur didici,
aquosam & non tinctam urinam, futurarum are¬
narum, & paroxysmi praenuntiam, futurique do¬
loris praesagam: vel ex tunc, dispositionum funda¬
menta deposuisse, in aliqua cavitate, majore sinu¬
bus unius forte renis. (9). Quapropter capaciorem
arenarum, boli, ac lapilli, uterum conjeci, quàm
essent ambo renum sinus. Centralis nempe unus,
ureteri conterminus, & alter anfractuosus, per
corpus renis circumflexus. (10). Demirabar enim val¬
de, quod primis diebus, non flaveret urina, abun¬
dans tamen flueret; nec scoria, lotii tinctura, tum,
pro solito usu, attraheretur: quasi tota illius tin¬
ctura, in fabricam lotii, absumeretur: vel quasi a¬
renae ex mera tinctura scoriae, fierent: adeóque ster¬
coris liquidi, misturam cum urina, esse morbo¬
sam praeter naturam, licet ordinariam. Quae sane
meditatio, primis me passibus afflixit. Saltem in¬
de clarius cognovi, quod causa materialis Due¬
lech, à Scholis assignata, sit prorsus inanis, & stu¬
pida: Cum albicans, & pituitosa mucago, si qua
esset à renum calore cocta, in calculum: lam are¬
na renum, non esset citrinior calculo vesicae sed ae¬
que