681
103
CAPVT VI.
ter tantam sustineret ampliationem, sibi contra¬
dicunt, dum diuretica ob vasorum stricturam
vetant. Dein porro consideravi, quod sub initium,
clara, aquosa, & affatim, urina excernatur. Etenim
cum urina, tingatur per scoriam, sive stercus liqui¬
dum; ista autem scoria, non eliciatur, nisi prope¬
finem llei, ac juxta fomitem fermenti stercorarii:
fit inde, quod illa scoria, non tam eminus allicia¬
tur, sub confusionem instantis paroxysmi: eo
quod illius culinę aeconomia, sit confuse turbida,
& interpolata. Quippe stomachus, cum toto ab¬
domine turbatur, praesentitque in omine, atque
metu, instantem procellam, non minus, quam ean¬
dem compatitur, toleratque praesentem. Praesen¬
tire enim videtur arenam, nondum visam: at sanè,
adest tum in utero suo, dumque praesentitur, ex
tunc adest contracturae illius exordium. Volens
itaque Archeus, hostem eluere, & excusare instan¬
tem paroxysmum, accersit undecunque omnem
laticem, & ad eluendum renes, demittit. Contra¬
huntur ergo venae in calculosis renibus, consen¬
tiuntque intestina, atque dolorem colicum ideò
mentiuntur, ob consensum. Qua de causa nephri¬
ticus dolor, à colico, nondum per Scholas satis di¬
stinguitur. Nec mirum, ad spasmum venarum, ipsa
intestina quoque convelli, cum contracturae ar¬
tuum sequantur, propter consensus consanguini¬
tatem, tam dolores immanes colicos, quam ne¬
phriticos. Procul ergo à vero deviant Scholae,
quod Scorsa trahatur, aut mittatur, ad calculi fa¬
bricam: quin potius supervenit ejus tinctura, per
accidens, dum spiritus coagulator, suam exerit po¬
tentiam, in terram volatilem. Quia caeteris pari¬
bus, calculus tinctus, semper est pallidis friabilior.
Idque clare arguit, quod lotii tinctura, si posset,
confectionem Duelech praepediret totaliter. Ad¬
eoque
g 4