106
DE
LITHIASI
(quamque
alibi
in
tractatu
de
hydrope,
studio
prosequor)
non
secus
atque
vulnus,
ex
cruore
ce¬
lerem,
copiosamque
parat
Synoviam,
si
ve
glarea¬
lem
aquam.
Itaque
urina,
ad
postremam
sui
determi¬
nationem,
postulat,
mutuatque
vim,
à
fermento,
quam
renes,
in
uterum
lotii
inspirant.
Non
aliàs,
quam
hepar
in
venas
portae,
nexusque
Mezenterii,
vim
sanguificandi.
Quapropter
ibidem
statim
to¬
tus
stomachi
chylus,
cruorem,
suo
colore,
menti¬
tur.
Vim
autem
renum
in
venas,
plane
despoti¬
cam,
alibi
de
hydrope
prosequor.
At
quamvis
fer¬
mentum
renis,
inserviens
ministerio
totius
inte¬
gralis,
sit
visceris
cujusdam
tanquam
digestio:
non
est
tamen
in
numerum
digestionum
relata,
eo
quod
coctionem
recrementi,
non
autem
alimen¬
ti
concernat.
(22).
Etenim
cum
omnis
transmutatio,
quae
per
digestiones
procedit,
sua
habeat
media,
sive
fermenta
propria,
ad
novam
generationem
o¬
portuna;
ita
ren,
suum
incipit
imprimere
fer¬
mentum,
in
cremorem,
mox
dum
ad
portas
jecoris
sistitur.
Cujus
fermenti
vigore,
lotium,
se
à
cruore
sequestrat,
nativis
proprietatibus.
Et
quanquam
cruor
ille,
nondum
sit
coagulabilis:
attamen
se
ibidem
separant
liquidum,
à
liquido.
Mysterium
sanguificationis,
est
quidem
homogeneum,
sim¬
plex,
ac
prorsus
univocum,
solaque
adeo
sanguifi¬
catione
conscriptum:
oportuit
tamen,
statim
in
venae
portae
limine,
separabilem
difformitatem
cremori
innasei.
Aliàs
namque
cruor,
dum
vita¬
lem
conditionem
in
hepate
acquisivit,
indecenter
spiraculo
fermenti
renum,
pollueretur.
Quod
au¬
tem
urina,
naturaliter
sit
salsa,
&
unde
ipsi
ista
sal¬
sedo,
alibi
de
digestionibus
invenies.
Hic
autem
adnotasse
sat
esto,
quod
quantum
salis
acidi,
nasci¬
citur
in
chylo,
sub
prima
digestione,
tantundem
in
altera
transmutatione
substantiali,
migret
in
salem