681
112
DE LITHIASI
rationibus à priori id stabiliam, interim suos pro¬
movent scholares, hunc, quia Latinus, patremque
habet chyrurgum, vel Pharmacopolam; aliumve,
quia artium magister factus, lectiones aliquot pro¬
fessorum audivit, alium denique, quod Euclidem
pro parte jactitet, vel ab Aristotele, disputare didi¬
cerit. At miseror genus humanum, tot internis ca¬
lamitatibus obnoxium, tantísque externis explo¬
ratoribus, ex positum: qui cum sub infaustis Scho¬
larum regulis, trucidarunt è primatibus quem¬
quam, jus assumunt appellandi ad morbi incura¬
bilitatem, suosque ubique habent patronos, &
complices. Adeoque soli grassantur impunè, in vi¬
tas principum, prout libro de febribus ostendi.
Tanto autem miserabilius, se fidunt illis morta¬
les, quod promotione, ac vurejurando, ignoran¬
tiam apud vulgus tegant. Quippe jurant, se fideli¬
ter sanaturos infirmitates, quas ostendi, ipsos ne¬
scire penitus. Imo ne unum medicamen, mon¬
stravit illorum princeps Galenus, ab empyricis
non mutuatum, utcunque complexionum, gra¬
duumque ludicra theoria, tam secundum genera,
quam loca, triumphet: Quintius namque, Galeni
praeceptor, totusque empyricus, ubique à discipu¬
lo imploratur. Principes atque Magistratus, hanc
impunem necandi licentiam, avertere à subditis
deberent, & ex conscientia tenentur. Non putem
autem neglectum, incuria: sed post positum, prae
remedii inscitia hactenus. Ego verò, remedium
censeo. Si statuant, omnem Medicum, teneri, ter
ad minimum, invisere debere quemlibet aegrum,
à quo fuerit requisitus: sub poena exilii, & priva¬
tionis officii sui. Nam aliàs, numerus Medentum,
satis increvit. Deinde, quod solutio nulla, sit debi¬
ta Medico, si non sanaverit aegrum. Hoc duplici
videlicet statuto, Medentes vigilantiores fierent,
atque