681
113
CAPVT VII.
atque aegrotis rectius negotium cederet, servaret
Princeps subditos. Sed statuta, servanda serio.
Nam Legi Corneliae de sicariis, aequiparantur.
Nunc unde digressus, redeo. Sunt etiam, qui dum
librum meum de febribus legisse fingunt, obii¬
ciunt, me duntaxat remedia chymica, & insueta
ostentare arcana, ut ad me, unumquem libet aegrò¬
rum convocarem, spretis antiquorum tutissimis
doctrinis. Absit. Quia nec inviso aegros, nec me¬
deor spe lucri. Quod omnes totius patriae viri bo¬
ni, testantur. Neminem sanè voco, ad mea medica¬
mina prostituenda, aut venumdanda. Libenter vi¬
vo latens, à solis pauperibus solicitatus. Hoc uni¬
cum palàm, atque liberè profiteor; difficilium
nempe morborum victorias, postulare alios medi¬
cos, quàm Humoristas, & alia longe remedia;
quam quae venditat Seplasia. Quoniam desidera¬
tissimè, perfectissimorum corporum dotales o¬
ptantur potestates, ut venena, à balsamis, in nobis
separentur. Imo ubi venena non sunt aperta, supe¬
rentur Archei confusiones, abigantur impurita¬
tes clanculùm, invertantur remediorum dimen¬
siones, ut prodeant proprietates, quarum opera o¬
pus habet Archeus. Quinimo introvertantur im¬
pressiones remediorum, quarum tyrannidem, na¬
tura nostra, absque clade ferre nequit. In hoc e¬
nim peccato, inque hac penuria, plura iam secu¬
la infeliciter transacta abierunt, quod ignoratis
causis morbificis, nescitis remediorum potentiis,
despectisque altioribus praeparationibus, quicun¬
que morbus sub initiis ethnicis non migrabat, de¬
speratis dicatus steterit. Profectò, nullus in specie
morbus, est incurabilis. (4). "Deus namque ut non fecit
mortem, ita nec laetatur in perditione vivorum. Sa¬
nabiles fecit nationes orbis terrarum, nec est medica¬
mentum exterminii, nec inferorum regnum in terra."
Qua¬
h