681
116
DE LITHIASI
terem in forma lenientis, laxantis, & mollificantis,
quin in via, aliquot suscipiant prius transmutatio¬
nes formales. Nec enim eo quicquam devenit, nisi
prius, lotii naturam assumserit. Imio enim iam u¬
reter, calculo obturatus (nam quamdiu non obtu¬
ratur, nondum totam ureteris amplitudinem im¬
plevit, frustraque ergo ejusdem exigeretur am¬
pliatio) à tergo, incumbens sustineat lotium, quo
pacto quaeso, hocce excrementum, in tam angusto
meatu, cedet loco, ut advenienti lotio, è Malva pa¬
rato, assurgat, locumque paret? ego saltem fateor,
me non intelligere quicquam harum promissio¬
num. Denique posito casu, anilis illius figmenti, &
quod mucilago illa humectans, ad angustum lotii
angiportum, sospes deveniret: attamen non pro¬
inde diducet, madidum iam ante, ureterum cana¬
lem, qui praeter iam actualem sui humectationem,
ab aliena mucositate ampliari, aut dilatari non
expetit, aut expectat: ut neque semel unquam dila¬
tatus, deinceps amplius sui iteratam diductionem
optaret, vel admitteret in recidivis. Adeoque istud
Scholarum suppositum, & dissimulatum reme¬
dium, unica solùm vice, foret utile. Nisi maluit, u¬
reterem dilatari, lapsu, ad ventuque mucilaginum
praefatarum, earumque casuali absentia, in pristi¬
num statum denuò angustiari. Quod est, dare po¬
tentiam ampliandi, iuxta Medentis votum, praeter
solitum, & naturam meatus solidi, atque primae
constitutionis. Siquidem naturaliter, postmodum
rursus redirent, in pristinam, atque natalem angu¬
stiam. Etenim Scholae, si seriò in his loquantur, de¬
mentant, vel rident aegros, ac sibi applaudendo la¬
sciviunt. Sodes, si vera haec autument, cur vetant
diuretica, si propellendo calculo valeant, adhibi¬
tisque humectantibus, angustos dilatent meatus?
Quid ni humectantia, diureticis copulant, ut utri¬
que