681
117
CAPUT VII.
que simul satisfaciant indicationi? Etenim jam
ante docui, si mors, ab haesitante calculo in via, su¬
per venerit, id non accidere diureticorum reatu,
ut neque, quod ureter (nisi fortassis fuerit mon¬
struosus) sit alibi, seipso in exordio angustior: at¬
que idcirco semel discedens, ex rene calculus, si si¬
statur in delapsu, prae viarum strictura: id accidere
ex doloris atrocitate, quae ureterem spasmodes
contraxit. Idque igitur, Diureticorum piaculo non
fit: sed Medentis, qui spasmum hunc, nunquam in
Scholis obaudivit, ideoque neque remedium pro
illo inquisivit. Vbi sane notandus venit Scholarum
solaecismus, atque elenchus non causae, ut in cau¬
sam. (10). Quoniam juvant praefata humectantia, Al¬
thea, Malva, Amygdalinum &c. non quatenus am¬
plificent ureteres (quod in se ridiculum) sed in¬
quantum, spasmum crispationis demulcent, prout
aliquot fotus externi. Itemque succus citri, non iu¬
vat abstersiya, & incisiva vi suae aciditatis (aliàs
namque, idem praestaret acetum, & acida reliqua)
quia succus citri, prima digestione caloris, deponit
suum acorem, ideoque nec obsoniis adhuc effer¬
vescendis, admiscetur: sed residua manet ipsi vis,
demulcendo spasmo conveniens. Dum scilicet in
lotium conversus, prioris vitae mediae, aliqualem
notam adhuc retinet. (11). Quid si Scholae, diuretico¬
rum usum vereantur, ne forte plures lapilli de¬
scendendo, coincidant intra ureterem, & qui à ter¬
go grossior esset, velut cuneus, transitum oppleat. At
nec sic quidem, casuale vitium, diuretico dandum.
Quia insuper etiam figmentum, pro vero venum¬
datur. Nam quicquid semel, initio, in ureterem
incidit (nisi uncus aliquis fuerit) id ita deorsum
pergit, & effertur. Non enim in tam angusto tran¬
situ ludunt, lasciviuntque lapilli. Non unus, aut si¬
mul plures exitu majores, è rene migrant: ut neque
h 3