681
118
DE LITHIASI
que semel inde decidui, qui à tergo, lotii pondus
sustinent. Rectè id quidem suspicabile, si ureter,
non mollis ac laxa membrana: sed harundo sicca
& inflexilis esset. Madida quippe membrana, metu
vacui, necessariò semper concidit, nisi à tergo dila¬
tetur, cadente lotio. At nondum proinde fonti¬
cum diureticum. Nam incidentia plurium, & ma¬
le formatorum lapillorum, non hausit suam cul¬
pam à diuretico: sed à fatali irruente, quod citra
diureticum, aequaliter cecidisset. Quapropter nec
timendum, aut avertendum diureticum, prae for¬
midine casus irregularis, & monstrosi: ut scilicet,
quod ordinario utile per se, vetetur ex timore ca¬
sus insoliti, atque rarissimi. Quod si dicant, plures
lapillos, visco conglutinatos excidere. Id impri¬
mis destruit causam materialem Duelech, à Scho¬
lis edoctam. Siquidem pituitosum istud gluten,
jam petrificari debuisset: At lapilli, ejusmodi illam
collam, nec invenerunt, nec assumserunt in urete¬
re. Quapropter si unicus, vel plures conglutinati,
è rene labantur, perinde est: siquidem elabendo,
non erant majores renis exitu. Ergo si diuretica,
istam collam non solvant, nec lapillos disjungant:
saltem perutile fuerit, copiosiore, citatoque lotio
incumbente, infestam calculi sarcinam, quanto¬
cyus, suo lotii pondere propulsasse. Naturaliter e¬
nim ureter, nulla intus mucilagine madet. Quod
urinae sanorum testantur. Ergo, si qua medicami¬
num mucilago, eò deveniret, non posset non ure¬
teri esse praeter naturam, & sui solitum. Quid si u¬
reter, calculo impacto obsessus, dicatur mucilagi¬
nem patrare. Imprimis casui contradicunt urinae
Nephriticorum. Tum quoque, Scholae inadver¬
tentes erunt, quae pituitam, sive causam calculi
materialem, superne, imo ex stomacho, deducunt
pro calculis: quippe quae ad manum, & in uretere
aegro¬