681
119
CAPVT VII.
aegroto, reperiretur. Stultaeque propinantur simpli¬
cium peregrinorum mucilagines, si mucilago,
mali nativa causa esset. Dein loquuntur Scholae,
tanquam si diuretica, malleo, calculum, imò & u¬
rinam propellerent, vel à tergo per baculum pro¬
truderent: ita nempe per artificialia, more vulgi,
sese in spectaculum demergunt. Non consideran¬
tes, in diureticis, proprietatem specificam relictam,
à vita media simplicis, vel partam in transmutatio¬
ne digestionis, à qua, diuretica, lotium emungunt.
Nulla autem diuretica, per se, calculi progeniem
respiciunt. It neque probus Medicus, attendit ef¬
fectus, accidentaliter per accidens irruentes, ut
proin effectus per se, negligat. Quod fit attamen
alioqui, prohibendo diureticum. Utpote sanativa
indicatio, mandat promptissimam nocui ablatio¬
nem, magísque ejus, quod per moram, deinceps
mage grandescit. Ergo diuretica laudo in Nephri¬
tide, modò simul spasmum ureterum leniant, &
consopiant. Comes quaedam, itemque altera mo¬
nialis, ingenti dolore, diem clausêre suum. Itraque
enim, velut uncum, uno trianguli acumine, in re¬
ne, altero verò, intra ureterem desinente, exhibe¬
bat: atque spasmo crudeli obierunt ambae. Non
quidem moriuntur prae urinae suppressione, ubi al¬
ter renum lotio satisdat: atroci sed solo spasmo
oppetunt, qui spasmus iterum circa mortem laxa¬
tur. Quapropter dissectio, praeter lapillum uncifor¬
mem, exhibuit nihil, quod mortem attulerit. (12). Initio
dixi, sanationem Duelech, consistere, tam in abolitio¬
ne inclinationis, quàm in calculi liquatione seu dis¬
solutione: quorum utrumque negant Scholae pos¬
sibile: adeoque stamus in terminis oppositis. Ergo
veniendum ad rationes, ad testes, sive facta, atque
ad diplomata, probatoque jure meo, aperiantur¬
que Scholarum ignorantiae. Imprimis, cùm non
entis,
h 4