681
128
DE LITHIASI
Scholarum remedia, quorum demeritis, negant in
natura, possibile auxilium calculosis. Ideoque de¬
cernunt quod calculus in vesica, suo exitu major,
non habeat in natura remedium, à bonitate divi¬
na, praeter novaculam. Mulierum enim vesica, po¬
test per dioptrismum ampliari, suumque emittere
calculum: sed de virili, nunc agimus. Horat. Au¬
genius primarius Patavinus, gaudet etiam suo ce¬
rebro auctam novaculae crudelitatem, nempe quod
cultro ignito, id facinus, primus dictasset. Para¬
celsus verò iunior, quanquam, totam Duelech
spem in cultrum etiam retulisset: attamen deinde
tacitus, errorem suum, per Ludum reparavit mar¬
moreos, siliceosque tartaros, ex aequo cum aliis te¬
staceis, unico illo remedio resolvens. Scio equi¬
dem, quod divina Bonitas, in vegetali, & animali
familia, lapides creaverit, suis speciebus inutiles,
atque frustraneos, penè monstruosos, imo suis in¬
dividuis aliàs onerosos, nisi nobis, alicui bono es¬
sent conditi. (20). Itaque cum universa in ingrati ho¬
minis usum, sint creata, multaque suis vix prosint
individuis, mortalibus quoque nunquam profue¬
rint, nisi in succum lacteum, sive ens primum, re¬
soluta: destinationem suam certe ab usu, peregrinae
suae petrificationi, petriformi suscepere. Neque
enim in poenam animali, aut plantae, innascitur la¬
pis: sed signaturam sui doni ostendit, etiam in coa¬
gulationis suae duritie. Quamuis autem lapis mi¬
neralis, saxifragus, sit aptus resolvendo Duelech, si
ita praeparetur, ut ad renes, illaesis viribus suis, per¬
veniat: animalis tamen & vegetapiis rupestri na¬
tura, plerumque civiliores sunt, adeoquem velunt ci¬
ves domestici, facilius in nostri rempublicam admittun¬
tur. Vultus enim illorum, sperum signati faciunt: ut
quoties ab sua lapidosa indole recedunt, etiam e¬
xequendi dotes, in suo signato pollicitas, potesta¬
tem