127
CAPUT
VII.
praeceps
ruat
(nam
de
vesicali
jamdudum
despera¬
runt)
ehem
quanti
tam
fiunt
exhibita
Saxifraga?
Mentiunturque
audaculi,
pulveres
renibus
non
se¬
cus
atque
mancipiis
imperare,
&
lapides
conterere,
quasi
sub
malleo.
(18).
Sin
autem
negotium,
minus
fe¬
lix,
dolent
se
tardè
vocatos,
meatus,
balneo,
&
clystere,
potuisse
laxari
tempestiviùs.
In
paucitate
enematum,
vel
simplicium
peccatum
deplorant,
cognatosque
medentes
accusant.
Dolent
potissi¬
mum
se
vocatos
calculo
iam
confirmato,
quan¬
quam
hactenus
ob
missum
à
Scholis
diploma
quod
tempus
inter
confirmatum,
&
non
confirma¬
tum
calculum
prodiret,
fortassis
non
quidem
Scholarum
negligentia:
sed
quia
istud
diploma,
pergameno
inscriptum,
à
muribus
devoratum
es¬
set.
Subter
fugium
Scholarum
aequè
profectò
ridi¬
culum!
(19).
Siquidem
Duelech,
per
gradus
suam
nan¬
ciscitur
duritiem;
quippe
proprio
induratur
coa¬
gulo,
in
mediis
undis.
Delusaeque
ideo
Scholae,
quod
putaverint,
sensim
calculum
indurari,
atque
siccari.
Sane
tam
durus
est
hodiernae
diei
cortice,
quam
intimo
ejus
nucleo:
tamque
durus,
recens
ex¬
cisus
&
madidus,
quàm
erit
hinc
à
seculo
asserva¬
tus,
Tamque
dura
est
arena,
matulae
noviter
ad¬
haerens,
quam
abrasa
infra
annum
erit.
Tam
du¬
rus
inquam
silex,
in
fundo
fluvii,
quàm
erit
infra
annos
centum.
Quis
est
ergo,
qui
non
admiretur
mecum,
crassam
ubique
Scholarum
ignorantiam?
Non
solum
deceperint
seipsas,
propria
putatione
quòd
calculum
in
vesica,
dixerint,
per
calorem
ge¬
nerari,
siccari,
atque
sensim
magis
inqurari,
sive
confirmari?
sed
ne
obiter
saltem
cogitarint,
uri¬
nam,
in
vitro,
&
frigore
ambientis,
apponere
are¬
nas,
absque
caloris,
siccitatis,
aut
cocturae
juvamine,
tam
duram
hodie,
atque
erit
postquam
in
charta
sit
siccata?
Haec
nimirum
sunt
studia,
decreta,
&
Scho¬