681
126
DE LITHIASI
prius acore. Quoniam revera, sanatio, aut resolu¬
tio Duelech, non perficitur acidis, ut neque corro¬
sivis. Neque pocula acida, ad vesicam unquam
penetrant, nec deduci sinuntur. (17bis) [sic]. Dum autem Scho¬
lae animadverterunt, capitulum Saxi fragorum, stu¬
pentes quamquam de exitu promissi formidarent
primum, atque deinde certiores factae, cernerent,
se frustratas spe, attamen ludentes cum humano co¬
rio, dederunt contusas fructuum, & lapidum pul¬
veres. Cognoverunt, inquam, se remedio destitu¬
tas, non destiterunt tamen propinare, quae frustra¬
nea scirent, in quo aegris imponebant, dum occa¬
sionem medendi, vanis, ludicrísque remediis transi¬
lirent, ut se necis, apud posteros, excusent: quasi
quicquid possibile in natura, & quae extolluntur à
veris Medicis, fideliter exhibuissent. Semina du¬
riora, ut dum Lithospermon audirent, sic ridiculo
nomine à Scholis nominatur, confestim è nomi¬
ne, omen sibi fecêre. (17bis)[sic] Iunxêre dein lapides cancro¬
rum, limacum, piscium, conchiliorum quoque
crematas testas, imo tritas in aurichalco gemmas
durissimas. Tandem ignitam, extinctam, tritam
que Crystallum propinarunt, ludicro invento, at¬
que eventu. Postremò, ut se conspexêre in risum at¬
que despectum venisse, neve mercedem, visitatio¬
numque iteratas frequentias solutas, gratis expe¬
ctare viderentur, sed aliquid fecisse, quanquam in¬
tùs penes se desperarent, multiplici experientia e¬
docti; quod Europa, atque Asia, denegare dice¬
bant, ex Indiis est petitum subsidium, saltem ut
Medentis consilium, tam peregrinorum simpli¬
cium cognitione, ab adstantibus in admirationem
trahatur. Quasi Deus non foret remediorum crea¬
tor, aegrorum misericors opitulator, tot mille an¬
nos remedia aegris Europaeis, atque Asiaticis recu¬
sasset? Quod si interim sua sponte, Calculus è rene¬
praeceps