681
125
CAPUT VII
studeant. Nam Chymico, cordi non est, Duelech
per corrosiva tollere: sed per resolutiva propria, &
specifica. Neque enim stomachus columbae, resol¬
vit margaritas, vel struthiocameli, ferrum, vel sili¬
ces, per corrosiva: sed per appropriatum digestio¬
nis fermentum. Vel si stomacho animalium, cor¬
rosiva dederis: saltem talia sunt, quae nequicquam
damni, stomacho adferant. Quinimo si suprema
corrosiya spectes, aqua chrysulca, ferrum, aes, &
argentum quidem dissolvit, ceram autem ne qui¬
dem penetrat. Cujus rei incogitantia, Scholae, suos
tyrones, indoctum vulgus, imo & magnates, ab
rerum indagine absterruerunt, suadente ad hoc
propria ignorantia, indagandi torpore, & lucri
spe. Itaque pro calculo, & morbis in vesica, quasi
derivationem intenderent Medentes, ridiculosè
ad anum conversi, clysteribus rem aggressi sunt,
quasi anum exonerasse, calculum excrevisse sit. (17). Et¬
enim cernebant, quod succus citri, humanum Due¬
lech, in vitro minueret, sperarunt idem debere fie¬
ri, in nobis. Sin minus, se posse gloriari, exhibito
succo citri, praestitisse quantum naturae esset possi¬
bile. Nescii imprimis, citri aciditatem, sub calo¬
re, dulcescere, instar pomi immaturi, in se prius
acidi, ac dulcis dein, per Solem maturati. Denique
si unica, acidioris vini gutta, intrò ad vesicam mit¬
tatur, plus doloris adfert, quam ingens calculus.
Ridiculum itaque imaginantur, qui acido citri, o¬
retenùs exhibito, se aliquid proficui, ad diminu¬
tionem calculi, fecisse stentantur. Errant pariter,
qui & salibus, stillatos liquores propinant, ad re¬
solyendum calculum in vesica. Nam non potest
acidum ut tale, citra insignem noxam, in venas
transire. Et quanquam in succo citri, multoque
magis in spiritu salis marini, solamina sint calcu¬
losis: haec tamen non obveniunt, nisi valedicto
prius