681
124
DE LITHIASI
tur, ab Antistite Salisburgense erectum, idem pro¬
digium, multoties evenisse personat, utut crepent
ilia Momo. Habent autem verba ejus: "Conditur hic
Philippus Aureolus, Paracelsus, Insignis Medicinae
Doctor, qui dira illa vulnera Lepram, Podagram, Hy¬
dropisim, aliaque insanabilia corporis contagia, miri¬
fica arte sustulit, & bona sua in pauperes erogan¬
da collocandaque honoravit. Anno Domini 1541.
die 24. Septembris vitam cum morte mutavit." Sub
insanabilibus autem, Tabem, Asthma, Calculum
atque ejusmodi universa, à Principe Salisburgense
intellecta esse, docent ipsae Scholae. Quippe quae
ejusmodi morbos, passim inter incurabiles, prima¬
riò semper intonant. Dein indefinita epitaphii
phrasis, respicit libros, à Paracelso, de Calculo e¬
vulgatos, longeque accuratiore calamo, quàm de
morbis caeteris. Saltem ergo quicquid semel, &
saepius in natura est factum, hoc iterum fieri, non
est impossibile. Ac per consequens, quicunque af¬
firmat impossibile, quod ex bonitate divina, in
natura quandoque factum, juxta Medici votum,
is mentitur coram Deo, naturae opifice. Etenim
in lure, quod facti est, ipsi indicant testes, censen¬
turque inutilia jurgia, quae contra testes adferun¬
tur. Scholae ergo quae nos deceptores vocant, ge¬
nus humanum elencho illudunt. Dicentes. Cal¬
culus procul ab ore remotus, longe durior est sto¬
machi membrana: quicquid ergo calculum, longe
dissitum corroderet, vel minueret, iam dudum an¬
te, ipsum absumsisset stomachum, in quem re¬
center cecidisset. Ergo Calculus, est necessariò
malum incurabile. Si autem Sacra aliter scribant,
quaerenda est via, per quàm cum moderamine ex¬
cusentur falsitatis. At sane, claves sapientiae ita vi¬
quadam, detinentur in Scholis, quod cum ipsae,
non intrent, alios, intrare volentes, adhuc arcere
stude¬