681
136
DE LITHIASI
tates gubernandas, per audentem quidlibet, ja¬
ctantiosum. (28). Itaque primum transcurri per vege¬
tabilium monarchiam, sed non inveni, quod in
vesica Duelech resolvere posset. Quicquid autem
illorum, in vitro, Duelech liquefaceret, vel hostile
erat, vel saltem istis qualitatibus, non perveniebat
ad vesicam: sin autem per syringam, injiciendum
videretur, non erat à vesica tolerabile. Itaque di¬
stillata, ac decocta vegetabilia, itemque cineres,
calces, pulveres, & extracta universa, didici cassa, &
exigua, adversùs tantum hostem. Acidiora qui¬
dem, minuebant Duelech in sui integritate: sed o¬
retenùs sumta, non ingrediebantur sub ista poten¬
tia ad vesicam: de foris autem iniecta, utut instar
vini, viderentur mitia, attamen in doloris sensu,
ferrum candens aemulabantur. Mirabar itaque Pa¬
racelsum atque alios, quòd è melle, saccharo, ro¬
re etc. commendarent liquores stillatos; cum ne¬
mo mortalium illa per syringam iniecta tolerave¬
rit unquam. Experimento quidem observavi, quòd
columba, excisum Duelech, suo stomachi fermen¬
to acido, resolveret in succum, prout etiam fra¬
gmenta laterum. Propinata esset proin à seniori¬
bus, columbarum, atque gallinarum membra sto¬
machi interior: at sanè spe multùm fallaci. Tam
quia cum vitâ bruti, vis fermentalis viscerum, unà
extinguitur: quàm etiam, dato quod ille pulvis,
primitivam, ac pristinam vim, quàm in vita sortie¬
batur, à morte servaret: attamen in culinis no¬
strarum digestionum, prorsus spoliatus virtutibus
istis, ad vesicam perveniret: quanquam revera,
pulveres vix in laticem urinalem vertantur. Licèt
constanti utrobique inscitiâ, ejusmodi multa prae¬
scribantur aegrotis. Hoc attamen didici, quòd spi¬
ritus salis Hispalensis, extremo reverberii igne, u¬
nà cum terra figuli distillatus, manè singulo bibi¬
tus,