681
135
CAPUT VII.
nitatem (palliativam saltem) ob ejectam calculi
praeviam materiam. Sic tamen infirmi, magis sen¬
sim infirmantur; Medicè atque miserè vivere per¬
gunt, quamdiu talibus auxiliatoribus, se obse¬
quentes substernunt. At ejusmodi iam nugis, sat
ante responsum, ubi pituitam, & mucilaginem, è cen¬
su causarum Duelech, removi. (27). Paracelsus itidem,
de primâ tartari, calculique materiâ, aequè insulsè
nugatur, suaeque pridem doctrinae immemor,
transfugit ad pituitosam mucilaginem humori¬
starum, quos primus, ludibrioso attamen, sic no¬
minè vocavit. Ego verò recepto iam ist hoc passim
nomine, illos ex commiseratione, non autem iro¬
niâ, sic nuncupo. Alibi autem, incautus, haec ite¬
rum obpugnat Paracelsus, spondens, intra quin¬
denam, sanationis Duelech, cerni posse, quantae
magnitudinis fuerit, si omnis quotidie urina exsic¬
cetur. Quod clarè implicat cum praecedente Tar¬
tari materia: essetque ejusmodi lotii arefactio,
mera fraus, ac impostura, si simul cum resoluto
Duelech, excerneretur antecedens tartari calculosi
materia. Siquidem promittit, quod quicquid dis¬
solvit Duelech, idipsum multò compendiosiùs, sol¬
vat praeviam ad calculum Tartari materiam, in¬
dies succrescentem. Ego sanè odi ignaviam, ac
stupiditatem in Medendo, pertinaciam in Docto,
ignorantiam in Professore, mendacium in Scri¬
ptore, ut & contradictionem, in principatum am¬
biente. Siquidem cuncta dolum includunt, & im¬
peritiam in docente, si non malitiam insuper, at¬
que ignaram temeritatem in tali principe: adeo¬
que totam illam religionem, multâ labe suspe¬
ctam reddant. Ego saltem vel ab adolescente, us¬
que ad lacrymas, indolui sortem infirmorum, qui
sub incerta spe, creduli, confidebant vitam, fami¬
liam, uxorem & liberos, imò fortunam, & facul¬
tates
i 4