681
146
DE[sic] LITHIASI
permaneat, atque utrolibet modo, servet impermu¬
tabilem sui, ac primitivam identitatem, identita¬
tisque homogeneitatem anaticam: dicerem artem
non esse veram, quae vera est, sine mendacio, at¬
que longè verissima. Adeò, ut quod supra est, est
sicut quod est infra, & vicissim. Ignaros ergo se
rei metallicae produnt, quotquot docent, praefatas
Mercurii, aurique metamorphoses. Nam utcun¬
que ista metalla, per quaedam mineralia sibi ad¬
juncta, nunc specie olei, salis, vel sulfuris, per re¬
tortam pellantur, horumque larvam mentiantur:
ablatis tamen ejusmodi adjunctis, semper idem
manet aurum, idemque qui ante Mercurius, rede¬
untque in pristina corpora. Imò licèt aurum, ra¬
dicanter in partes heterogeneas, salem scilicet,
sulfur, ac Mercurium se pateretur sequestrari.
(quod nullatenus naturae, nisi per unicum liquo¬
rem construncti vum, est possibile Istud tamen in
Mercurii homogeneitate, est naturae, & arti impos¬
sibile. Quippe qui auro est simplicior, majori, ana¬
ricaque idenditate constructus. Quia in Mercurio,
non est reperibilis diversitas, qualis alioqui in tin¬
cturâ auri, hujusque albedine. Quod iam antè in
fulfure, atque Mercurio Cupri distinxi. Nam etsi
Mercurius Cupri totus factus sit volatilis: quia ta¬
men, non spoliatur proptereà sulfure interno sui,
Ideo iterum reducitur in album, ac malleabile me¬
tallum. (11). Porrò ad quaestionem, quâ petunt, num
ignis Veneris, sit spiritus vitrioli rectificatus? quae¬
dam de naturâ vitrioli, ejusque distillatione, per
neminem ante me tradita, propalabo. Enimverò
natura produxit sal quoddam minerale, acidum,
quod Graeci Chalcantum, ineptoque nomine, La¬
tini, Atramentum sutorium, nominant. (12). Chymi¬
ci verò vocant vitriolum, quia translucidum vitri
instar. Est autem sal istud, embyronati sulfuris
imma¬