681
148
DE LITHIASI
triolum, fit nocuum medendo. Color autem Lazu¬
reus vitrioli, plerumque praefertur viridi: fortè,
quid ille oculos arrideat magis. Saltem facillimo
negotio, simplicium impostores, ex viridi vitrio¬
lo, lazureum mentiuntur. (15). Caeterùm Chalcitis, My¬
sy, Sory, Melanteria Graecorum, hodie periêre, tan¬
quam venarum cupri, distinctiones inutiles, nam
Graeci, tantùm Alphabetarii, respectuque Germa¬
norum, ignavum, quicquid veteres de re metallica
posteris edidêre. (16). Sunt autem, qui cum Paracelso,
vitriolum commendant, extolluntque in Meden¬
do, quod ex cupri copia, censetur ditissimum: ad¬
eoque cunctis praeferunt, quod ex ipsomet cupro
conflatur. Quidam ideo candenti aut liquato cu¬
pro, sulfur inspergunt, magnoque sic labore, ejus
aeruginem solicitant etc. Paracelsus verò, optimum
in medendo vitriolum, per laminas cupri, sale
communi, atque sulfure stratificatas, caementan¬
do parat. Recentiores hinc seducti, practeas cupri,
per spiritum sulfuris aut vitrioli vulgaris, iteratò
distillant, donec planè nigrae sint, atque friabiles,
quae demum liquescunt in aqua, fitque caerulea,
quae coquendo inspissatur, ac in frigore concrescit
vitriolum. Sic nimirum adulteratur hodie, quod
pro Cyprio venumdatur. Sub pace Paracelsi, scio
atque comperio, vitriolum è Venere factum, lon¬
gè in medendo, esse ignavius vulgari, quod caret
suspicione miscellaneorum. Adeoque spiritum ejus,
non esse nisi merum acetum minerale, privatum
aporrheâ cuprei sulfuris. Comperi nempe, vitrio¬
lum è Venere factum, longè pauperius esse fossili.
Item fossile, cui plurimùm cupri inest, in meden¬
do, ac distillando, pigrius esse vulgari. (17). Nam distil¬
lavi vitriolum arte paratum, colore lazureum,
neutiquam visu, à Cyprio distinguibile: deditque
parùm ignavi spiritus acidi: cessavitque mox in¬
fra