681
149
CAPUT VIII.
fra paucas horas omnis spiritus: atque residuum
corpus totum, in faecem nigram condensatum
substitit, suumque mihi cuprum, ad vota reddidit.
Siquidem cuprum, iam est metallum completum,
non facilè destructibile, aut retrocedens ad sui
principia. Adeò, licèt ignis atrocitate, minuatur:
attamen quicquid ejus avolaverit, verè adhuc
metallum est, ob rationes superiùs allatas. Equi¬
dem inter venas metallicas, nulla ęquè difficulter,
ad perfectionem metallicam adducitur, ipso cupro
(quod testatur Georg. Agricola) siquidem, ad mi¬
nimum novies recoqui postulat, antequam inde
cuprum emanet. ubi interim aliorum metallo¬
rum venę, primâ liquatione suum fundunt thesau¬
rum. Perfectionem itaque cupri Vena acquirit,
per sequestrationem partium, sibi à nativitate mi¬
starum. Sunt autem hae, quae primo enti suo adhuc
alligatae sunt: unde proinde cuprum iam perfe¬
ctum, respuit, resistitque quàm pertinaciter, disso¬
lutioni sui corporis: ac per consequens, nec potest
inde haberi perfectum vitriolum Medicum, quod
virtutem habeat de sulfure Veneris. Quippe hoc,
non est è cupro separabile, nisi per omnimodam
corporis metallici destructionem, prout antè do¬
cui. (18). Partes ergo venae cupreae, à naturâ metallicâ
procul remotae, ac primo enti viciniores, tribuunt
vitriolo, vim medicam, factitio chalcantho dene¬
gatam. Nam vitriolum vulgate, ac vile, ad mini¬
mum toto octiquo, suas spirat exhalationes, ut¬
cunque flagrant issimis rem verberum flammis urgea¬
tur. Quò ergo venam, liberior est ab alienam maligin¬
tate, viciniorque fuerit primo enti eneris, remo¬
tior nempe à metallicam cupri constitutione: eo
sal ejus, propriâ sponte innatum, illique colli¬
quatum, vitriolum profert inculpatius, spiri¬
tusque ditiores suppeditat, medendoque aptio¬
res.
k 3