681
154
DE LITHIASI
quatuorve cochlearibus assumtus. Meracior ergò
est, qui supernè à ramis, quàm, qui infernè, è trunco
fluit. Aquosus autem planè, qui prope terram ef¬
fluit. Con siderabam enim statim, id accidere,
quatenus ascendendo, transiret per corticem sub¬
rubeum, qui esset tanquam iecur arboris. Sed cum
ille cortex, toto anno, esset absque notabili gustu:
cortex autem extimus, albus & tanquam mem¬
branaceus, haberet saporem, atque suffitum, tan¬
quam optimae therebintinae, divulsi per semipe¬
dem, exteriorem corticem circumquaque abs trun¬
co, ac observavi, quòd nihilominus, liquor, qui
è ramis stillabat, esset ejusdem gustûs, quo antè.
Mirabar ergò, unde diversitas ista liquorum, unius
atque ejusdem arboris, manaret. Denique mira¬
bar, quòd ramulus aliquis, unico die, facilè plora¬
ret liquoris libras 8. vel 10. qui aliàs totâ aestate,
non tanto alimento opus habet, nec locum, quo
tantus liquor asservari posset, multoque minùs ta¬
dix, aliis ramis singulis, sub decuplum tantun¬
dem liquoris largitur: nec tamen proinde, aliis ra¬
mis deesset sufficiens alimentum: quanquam alio¬
qui, radix, multam illam quantitatem illius liquo¬
ris, attraxisset, atque profudisset per alios aliquot
ramos. Considerabam itaque, quòd liquor iste, si¬
milis esset synovię, profluentis è vulnere; imò coe¬
pi detestari illum, quasi contagium mortis aut pu¬
tredinis in se contineret, nec sanitatem dare pos¬
set, si in se, iam integritatis culpam gereret. Atta¬
men comperi, tam ipsum Betulae lignum, quàm e¬
ius corticem rubrum, spoliata esse vi medendi,
corticem autem album instar pergameni, foris ra¬
mis iunioribus adnascentem, facilè inflammabi¬
lem, atque sapore therebintinae insignitum, vix de
se virtutem; in decoctum spargere. Cogitavi ita¬
que, vim liquoris praefatam, non prodire à radice,
non