681
155
CAPUT VIII.
non à ligno, non denique à cortice subrubro, ut
neque tandem, à cortice albo, quippe qui sibi in
caudice, non passim esset continuus. Tentavi er¬
go corticem istum distillare, cùm per se, tum cum
additamento lixivii tartari: at sanè liquor è vul¬
nere rami stillatus, longè antecellebat oleum, at¬
que stalagma corticum. Redactus ergò sum, agno¬
scere liquorem illum, sponte è ramis vulneratis
fluentem, tam abunde, esse merum Lithiasis balsa¬
mum; neque illi obstare, quòd mea petulantia il¬
lum effluenti aquae de vulnere, aut ulcere compa¬
rarem. Siquidem vulnus atque ulcus, quòd nobis
mortem, Betulae nil tale adfert, aut promittit. Est
ergo liquor ille Betulae, medicamen à naturâ pro¬
missum, per vulnera solicitatum: adeoque est ur¬
gere naturam, ad proferendum balsamum sibi na¬
turalem, quem aliàs nuspiam proferret. Quapro¬
pter tenellos, subnigricantesque ramulos (unde
scopae atque virgae nostratium fiunt) qui tumen¬
tes gemmas, nondum frondosas haberent, malleo
super lapidem, vel incudem conquassatos, jussi con¬
coqui aquae, ad cerevisiam fabricandam destinatae:
cui cerevisiae, si postmodùm Dauci semen, aut be¬
capungam associa verim, sortitus sum effectus, ad
Lithiasis praecautionem optabiles, potentioresque
adhuc, si isti cerevisiae, liquor ille Martialis, è supe¬
rioribus ramis collectus, infusus fuisset, post seda¬
tionem maximam ebullitionis suae, quàm vina, at¬
que cerevisiae in cadis sponte tolerant. (25). Comperi
namque imprimis, quòd ejusmodi potus, è Betulâ,
diur eticorum metum tolleret. Eò quòd dolores
Lithiasis, atque contracturas, laxet, tam in lumbis,
quàm intestinis (hinc namque unica Lithiasis et¬
iam colicos dolores suscitat, non minùs ac si fo¬
mes ejus, intestinis inesset) itemque dysuriis, atque
stranguriis, etiam senilibus, idcircò medetur. Ca¬
lorem