156.
DE
LITHIASI
lorem
item
jecoris,
velut
ex
adacta
spinâ
oriun¬
dum,
mitigat
primùm,
ac
dein
tollit.
Denique
sponsus
quidam,
ligatus
per
menses
quinque,
ne
sponsam
suam
attingeret,
pedissequam
interea
impraegnavit.
Postmodùm,
exortis
inter
despon¬
satos
jurgiis,
dixit
sponsa,
se
nefas
cum
pedissequâ,
dissimulâsse,
ut
exploraret,
an
frigidus,
an
verò
maleficiatus
esset,
&
quò
titulo
diyortium
tenta¬
ret.
Tandem,
soluta
est
Ligationis
incantatio,
per
potum
praefatae
cerevisiae,
repertusque
fuit
malefi¬
ciatus,
non
autem
frigidus.
Denique,
quidam
in
angulo
areae,
ex
consuetudine,
lotium
solvens,
mox
stranguriâ
cruentâ,
ac
crudeli
afflictus,
decubuit.
Medentum
autem
quaelibet
remedia,
fuêre
frustra:
praeterquam,
quòd
quoties
biberet
de
praefatâ
ce¬
revisiâ,
levamen
insigne
perciperet:
sed
quoties
surgens
è
stragulis,
obambularet,
mejeretque
lo¬
co
solito,
statim
recidivas
patiebatur.
Tandem
vi¬
sus
est
clayus
è
veteri,
atroque
ligno
querno,
infi¬
xus
loco,
quo
solitum
solvebatur
lotium.
Evulso
itaque,
&
cremato
illo
clayo,
prorsus
à
potu
illius
cerevisiae,
liber
remansit
à
cruentâ
stranguriâ.
Memini
tum,
quòd
Karichterus
hujusmodi
incan¬
tamenta,
scribat
se
solvisse,
solo
mictu
per
scopas
Betulae.
CAPUT
IX.
Sensatio,
insensilitas,
dolor,
indolentia,
motus,
&
immobilitas
per
morbos
suae
classis,
Lepram,
Candu¬
cum,
Apoplexiam,
Paralysim,
spasmum,
Coma
etc.
(1).
SOlus
attritus
reputatur
causa
doloris
Nephritici.
(2).
Probatur
oppositum.
(3).
Vreter
enim
sic
sensu
careret.
(4).
Definitio
doloris,
juxta
Scholas.
(5).
Opinio
veterum
ac
Mo¬
dernorum,
de
organo
primario
sensuum.
(6).
Quin
docet
nil
praeter
verba
inania.
(7).
Implicitae
Scholarum
blasphemiae.
(8).
Cerebrum
non
esse
organum
immediatum
sensùs
&
motùs.
(9).
Quid
Scholas
circa
hac
deceperit.
(10).
Melior
quorundam
atten¬