681
186
DE LITHIASI
fectum in motu, aliquando esse passiones, ex me¬
dio privativo ortas: easque tum quoque de ne¬
cessitate, esse priyativas. It in luxatione vertebrae,
strangulatione &c. Novi enim honestum civem,
ter à praedonibus suspensum, emungendae pecuniae
ergò, mihique dixisse, quòd eo ipso, quo tripes è
pedibus subtraheretur, amisisset motum, sensum,
omnemque mentis operationem. Saltem, non illi
tum erat repletus quartus sinulus cerebri, neque
medulla spinalis compressa, quae intra vertebras
degebat sospes: Laqueoque disrupto, ut istae fun¬
ctiones animae, & corporis, redirent in pristinum
statum, non tollebatur iterum è quarto illo sinu,
pituita obstipans. Astrologus quidam, volens
tentare, an mors suspensionis dolorosa esset: la¬
queum collo circumduxit, jussitque adolescentulum
filium, ut attenderet, dum pollicem moveret post
subtractum subter pedes scabellum, ut statim fu¬
nem amputaret. Puer itaque fixis oculis, in digi¬
tos patris, nec cernens motum in iis, sursumque
respiciens, vidit patrem lividum, exsertaque linguâ.
Ergo abscisso laqueo, Astrologus decidit in terram,
& vix post mensem convaluit. Eodem ferè modo
procedit demersio. In qua simulatque primo tra¬
ctu, hausta est aqua in pulmonem, per os, amitti¬
tur usus facultatum mentalium, iteratoque aquae
haustu priora confirmantur. Nec attamen tam ci¬
tò moriuntur, quin, si proni jaceant, ut aqua ef¬
fluat, etiam qui dudum mortui apparent, plerum¬
que reviviscant. Repletis ergo pulmonum cannis,
hospite peregrino, intercipitur radius vitalis, à prę¬
cordiis, in caput perpetuò lucens. Vnde conse¬
quenter, velut Apoplexia privativa, confestim ob¬
oritur. Mirum sanè, utrobique tam citò labascere
mentales functiones. Adeoque & hinc necessitatis,
continuata conjicitur importunitas, atque depen¬
den¬